É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

1.xxix habét Albericus Monachus trium fontium : Archiepiscopus in­quit, R obertus Strigonicnsis de Hungaria, novum fecit Epis­copum in Comania T heodoricum nomine (ad an. 1228. p. 527). Quo fit, ut mihi nullo negotio persvadeam Episcopatum Cumanorum , a Roberto Strigoniensi erectum, qui ante octo annos Gentis principem, dum Vesprimensis Episcopus erat, ac profectionem in terrain Sanctam moliretur, cum quindecim mil­libus sacro fonte abluerat. Quamdiu autem hie Episcopatus duraverit, arduum est decernere. Ab Theodorico iterum Epis­copus Cumanorum, sed anonymus comparet in litteris Gregorii IX. ad Belam IV. anno MCCXXXV. Perusio VII. Calendas Decembris datis (ex regest. Gregorii IX. Epist 282.) ; quibus Regi nunciat, se ex insigni laborum fructu, quern Erater Paulus Hungarus, et Hyacinthus Odrovansius, uterque ex Sancii Domi­nici família apud Cumanos fecissent, permotum esse, ut genti Episcopum daret, rogare se itaque Regem, ut Episcopo Eccle­siam Cathedralem erigi curaret, dotaretque fundis, ex quibus dignitatem cum honore tueretur. Qua in re an Rex morém Pontifici gesserit, non constat, quamvis contrarium magis veri­simile appareat, cum ad annum MCCLXXIII. Thomam Cuma­norum Episcopum in Hungaria egisse comperiam ex litteris quibus Capitulo Strigoniensi significai, se inter Civ.es Strigoni­enses, et ejusdem Civitatis Archiepiscopum pacem ex Regis mandato confecisse. (Litterarum hoc initium est : Reverendis in Christo Patribus, et Dominis Capituli Strìgoniensis Thom as Cumano­rum humilis Minister &c.) Abhinc tametsi per intervalla crebrae in Moldáviám profectiones a viris sacris susceptae religionis causa fuerint, tamen nullum qui statariam operam isthic navasset, Episcopum invenio. Ex quibus conjicio, et Episcopos Cuma­norum ut plurimum Regionarios, et Episcopatum hunc a Milko­viensi omnino distinctum fuisse. » 1 Simul cum Cumanis et multos Bissenos fidem christianam amplexos esse minime dubitate potest, Bisseni enim a Cumanis devicti sensimque cum iis in 1 Specimen Hierarch. Hung. Pag. 415, 417.

Next

/
Thumbnails
Contents