É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

LXII [isvo! xat Oòpyot, tò iúv nXinv vo/tádeq, òh'yoi dk yetopylaq smftsXoó/isvoil Si vero nomen Tiiregetarum cum nomine Tussagetarum Plinii idem esset, quod non dubito, Urgos quoque cum turcis Plinii unum eundemque populum significare firmiter crediderim. Jor­danis nomen Hunnorum etUgurorum ita conjunxit, ut ii apud eum in loco sequenti nomine composito Hunugurorum nuncu­pentur: «Hunugori autem bine sunt noti, quia ab ipsis pellium murinarum venit commercium», 2 quamobrem «pellis» in lingua rabbinica WIK- "TX dieta esse rnihi videtur, 3 nomen enim Hunno­rum in idiomate syriaco interdum sub forma Unoje apparet. T heophylactus Simocatta Uaros, id est Avaros et Chunos uno eodemqe nomine Ugoros dicit. 4 Nomen Khagani, quod supremum ducem apud Avaros significabat, nomina minorum dignitatum tudun et jugur (cf. verbum turcicum ^yLjyi, quod non solum «tenere», «possidere», sed etiam «regnare» signifi­cat), ipsum celeberrimi Khagani nomen proprium Bajan (cf. cagataicum ^l» « dives », «princeps»), denominatio sacerdotum Avarorum a Theophylacto tradita 5: bokolabra, cujus formae primam partem doctissimus P. Hunfalvy cum voce turcica comparavit, 6 Avaros gentem turcicam fuisse diserte com­probant. At non solum Hunni, Avari, Cumani, sed etiam aliae tribus turcicae terram Desti Kipcak inhabitantes apud occi­dentales uno vocabolo Ugori denominati fuerunt. Jam doctus Olivieri, qui diplomata et libros reconditos históriáé Januen­sis indefesse scrutatus est, annotavit: «lingva ugaresca o uga­rica era forse l'idioma tartaro degli oi'gurs (sic !) molto simile al Turco». 7 In diplomatibus Eliae et I harcassii, originális ho­rum tractatum lingua «ogarescha» dicitur, at in alio tractatu de anno 1387, cum sex tantum annis post datum Eliae con­1 Lib. VII. cap. 3. 17. 2 JORDANIS hisce vocibus addidit : «quos tantorum virorum formidavit audacia» 3 Vide ELIAS sub radice "Y"1D ' n Tisbi et passim. » Lib. VII. 8. s Lib. I. 8. 6 Magyarország Ethnographiája. Pag. 152. 7 Histoire et Memoires de l'Institut Royal de France, classe d'Histoire et lit­terature ancienne. Tom. III. Pag. 117.

Next

/
Thumbnails
Contents