É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

XLVIIT M atthaeum minime consentaneae sunt. Ecclesiae protestantes, uti notum est, orationem dominicam secundum Matthaeum recitare solent, scilicet cum vocibus: «quia tuum est regnum, et potentia, et gloria, in saecula. Amen»' concludunt, quam­obrem V ámbéry orationem post tempus reformatorum a quodam i missionario protestanti in linguam cumanicam conversam dicit. At, uti vidimus, voces citatae cum conclusione secundum Matthaeum minime convenient, ideoque tota sequela, quam ex consensu duorum textuum reapse non existenti V ámbéry deduxit, ad nihilum recedit, quin etiam hoc consensu posito equidem seque­lam praedictam talem existimo, ac siquis ex conclusione orationis Tungusorum ochockicorum secundum evangelium Matth/ex : TJmh Xxuiiih FÍ íi 111 uti gapcruo etc. suspicaretur eos protestantes esse. «Pater noster» kazanicum in catechismo ab anno 1868 cum vocabulis Sineke patsal'ik etc. terminatur, sed hoc nihil impedit, quominus ea Turcarum kazanicorum pars, quae christianismum adepta est, ecclesiae orientali graecae annexa sit. Quasdam oi-ationis voces V ámbéry optime interpretatur 1. sentlassdn «sanctificetur » ex hungarico adjectivo szent «sanctum» deriva­tum dicit, sed hie annoto, octo exemplaria a J erney publicata formam szen exhibere et suffixum : la scriptum esse, verborum enim denominativorum turcicorum suffixum la, là et non las, làs sonat, quod ultimum tunc tantum usurpatur, quum actio reciproca significatur, e. g. dostlasmak «conjungere amicitias», — cagataicum jakalasmak «se invicem per colluin corripere» etc. 2. döziinsen V ámbéry apposite cum verbo turcico orientali tiizmàk «ordinare» comparai et hie annoto, in voce cumanica ti loco ii cagataici scriptum esse 3. kiiklon vero, quod in quarto, quinto et octavo exemplario doctissimi Jerney köklön scriptum reperitur, turcico or. köngiil conparat, quod proprie voluntatem significabat, — etiam hic permutationem vocalium ö et ü obser­vamus 4. nitziegen prof. V ámbéry recte cum turcico or. nicàkim conparavit, cf. apud Pavet de Courteille, nezikkim 1 Cap. 6. v. 13.

Next

/
Thumbnails
Contents