É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

X LI I constituit, ut Hungari linguae cumanicae ignari a limine regio paululum seccderent: «Jubente aliquando Sigismundo imperatore, secedere paululum omnes , qui cumanum nescirent. » 1 PLAN CARPINUS Jugurum mentionem faciens de iis ita scripsit: «Apud Jugures est fons et radix idiomatis Turcici et Cumanici.» 2 Ter­rain Ugni, Jugia, uti notum est, etiamnum diversae tribus turcicae stirpis baskiricae inhabitant. ALBERICUS in chronicis anno 1246 conscriptis 3 pariter ac scriptor quorundam chronico­rum bohemicorum Cumanos Tartaros dicit. 4 Denique antiquus historiographus Hungáriáé ISTVÁNFI de Cumanis disscrens narrat, eos suis temporibus Tartaros nuncupari. Cum his testimoniis EDRISI optime convenit affirmans linguam bissenicam a baskirica, id est hungarica differre, scimus enim linguam bissenicam et cumanicam inter se arctissimo afhnitatis vinculo ligatas esse. Sed quid plura, habemus enim hujus rei luculentissimum testimonium in oratione dominica Cumanorum Hungariac atque in quibusdam aliis fragmentis antiquae linguae cumanicae a Cumanis per longissimum tempus religiose conservatis nec non in haud paucis nominibus propriis personarum et locorum, quae omnia satis superque demonstrant et comprobant, linguam Cumanorum Hungáriáé ab hungarica piane diversam fuisse. Ad hoc testi­monium accedit, quod quaedam vocabula non ita pauca procul dubio turcicae originis in lingua hungarica, secundum omnem probabilitatem e lingua cumanica in hungaricam irrepserunt, e. g. csanak, in vocabulario cumanico canac ; kazan, in vocabulario cumanico chaxan ; esulak « vas ansatimi », kulak ; pite, almás pite quoddam cibi genus apud Cumanos Hungar ae usitatissimum, turcice alma pitcsi; Kása « pulmentum», «puls miliacea», qui cibus secundum MARTINUM BRONIOVIUM etiam apud Tartaros kipeakienses usitatissimum hominum agrestium alimentimi fuit, de qua re BRONIOVIUS regis Poloniae legátus in hunc modum 1 AENEAS SYLV. Operum pap. 595 et seq. 2 GEORGII FEJÉR «A kunok eredete», pag. 54. 3 LEIBNITII Access, hist. Tom. II. pag. 571—2. « MENCKEN «Script, rer. Germ.» Tom. III.

Next

/
Thumbnails
Contents