É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

XL ficat. Ceterum nom. ÖZBEG et Uzorum dominum significare potest (cf. nom. UZUR). Jam doct. BLAU recte admonuit, linguam cumanicam vocabularii Venetiani cum dialectis stirpis OZBEG (^wuó^i' UL^jl) arctissime ligatam esse, hinc sequitur celeberrimum RUBRUQUIS non ita valde deceptum fuisse, quum Cumanos nomine Capchac appellaverit, Cumani enim ct tribus kipcakiensis procul dubio ex una eademquc stirpe originem sumserunt. Potentissimus Mongolorum Chaganus Gingis imperii sui earn partem, quae etiam vastissimum ^jlj^xio continuit, post mortem filii Gügi nepoti Batu donavit, cujus victoriosa progenies temporum decursu devictorum populorum turcicorum in illis terris habi­titantium linguam, instituta et mores sensim adoptavit, quae lingua turcica procul dubio cum Cumanorum Bissenorumque lingua una et eadem fuit, JULIANUS enim ex ordine praedica­torum, quern rex BÉLA IV anno 1239 AD Chanum mongolicum cum litteris misit, responsum Chani per quendam Cumanum, aut saltern cumanicae linguae peritum in linguam hangaricam convertendum instituit : « In hac Ungarorum terra dictus frater invenit Tartaros, et Nuncium et interpretem Tartarorum, qui sciebat ungaricum et cumanicum idioma». 1 Ozbegi tandem sec. XVI ex antiqua patria emigrantes vasto trium chanatuum terri­torio consederunt. BLAU recte admonuit, inscriptiones turcicas numorum Chanorum kipéakiensiuru a tempore OZBEK secundum omnem probabilitatem in dialecto cumanica codicis Venetiani scriptas fuisse; 2 BLAU tres tantum inscriptiones adducit, quae in numismatica orientali doctissimi FRAEHN legi possunt, vide­licet gy-Uy* «quod felix sit!» lXjC t^'elj' «sedecim clangi», Jjj ^gjCiJ «moneta nova». Quod ad formam kutlug pertinet, cf. verbum cumanicum kut'ilmak, quod in parte codicis secunda interdum vice substantivi fungitur. Vox denk cum prima parte vocis cumanicae tcngdcs «coaequalis» plane convenit, v. pag. 144 codicis: atanga-tcngdes olturding «patri tuo coaequalis residisti» (cf. ture. or. cXlo «aequale»). 1 V. GEORGII FEJÉR cod. dipi. Tom. I. de anno 1165. 2 Z. d. D. M. G. Tom. XXIX. Pag. 586.

Next

/
Thumbnails
Contents