Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCXLI. - DCCXLII.

ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE DCCXLI. Ш2] Carolus maior domus defunctus est. Hoc anno Karlus maior domus diem obiit, tres filios heredes relinquens, Carlomannum scilicet et Pippinum atque Grifonem. Quorum Grifo, qui ceteris minor natu erat, matrem habuit nomine Swanahildem, neptem Odilonis ducis Baioario­­rum. Haec illum maligno consilio ad spem totius regni conci­tavit, in tantum, ut sine dilatione Laudunum civitatem occupa­ret ac bellum fratribus indiceret. Qui celeriter exercitu collecto Laudunum obsidentes fratrem in deditionem accipiunt atque inde ad regnum ordinandum ac provincias, quae post mortem patris a Francorum societate desciverant, reciperandas animos intendunt. Et ut in externa profecti domi omnia tuta dimitte­rent, Carlomannus Grifonem sumens in Novo-castello, quod iuxta Arduennam situm, custodiri fecit, in qua custodia usque ad tempus, quo idem Carlomannus Romam profectus est, dici­tur permansisse. DCCXLII. QÜJ Quando Carlomannus et Pippinus maiores domus duxerunt exercitum contra Hunaldum ducem Aquitaniorum et ceperunt 8

Next

/
Thumbnails
Contents