Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 777.
ANNALES REGNI FRANCORUM quod Widochindis rebellis extitit cum paucis aliis: in partibus Nordmanniae confugium fecit una cum sociis suis. Etiam ad eundem placitum venerunt Sarraceni de partibus Hispaniae, hi sunt Ibin al Arabi et filius Deiuzefi, qui et latiné loseph nominatur, similiter et gener eius. Ibique multitudo Saxonum baptizati sunt et secundum morem illorum omnem ingenuitatem et alodem manibus dulgtum fecerunt, si amplius inmutassent secundum malam consuetudinem eorum, nisi conservarent in omnibus christianitatem vel fidelitatem supradicti domni Caroli regis et filiorum eius vel Francorum. Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Dotciacum, et pascha in Aquitania in villa Cassinogilo. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Rex prima veris adspirante temperie Noviomagum profectus est et post celebratam ibidem paschalis festi sollemnitatem propter fraudulentas Saxonum promissiones, quibus fidem habere non poterat, ad locum, qui Padrabunno vocatur, generalem populi sui conventum in eo habiturus cum ingenti exercitu in Saxoniam profectus est. Eo cum venisset, totum perfidiae gentis senatum ac populum, quem ad se venire iusserat, morigerum ac fallaciter sibi devotum invenit. Nam cuncti ad eum venerunt praeter Widokindum, unum ex primoribus Westfalaorum, qui multorum sibi facinorum conscius et obi d regem veritus ad Sigifridum Danorum regem profugerat. Ceteri, qui venerant, in tantum se regis potestati permisere, ut ea condicione tunc veniam 88