Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 776.

ANNALES REGNI FRANCORUM raverunt, plus illis damnum fecerunt quam illis, qui infra castrum residebant. Cum enim vidissent, quod eis non proficeret, praepa­raverunt etiam elidas ad debellandum per virtutem ipsum castel­lum. Sed Dei virtus, sicut iustum est, superavit illorum virtutem, et quadam die, cum bellum praeparassent adversus christianos, qui in ipso castro residebant, apparuit manifeste gloria Dei supra domum ecclesiae, quae est infra ipsum castrum, videntibus multis tam afo­­ris quam etiam et deintus, ex quibus multi manent usque adhuc; et dicunt vidisse instar duorum scutorum colore rubeo flammantes et agitantes supra ipsam ecclesiam. Et cum hoc signum vidissent pagani, qui aforis erant, statim confusi sunt et magno timore per­territi coeperunt fugere ad castra, et omnis multitudo eorum in pa­vore concussi fugam arrepti alii ab aliis se ab invicem interficiebant. Qui enim retro propter pavorem aliquam respiciebant, infigebant se lanceis eorum, qui ante illos fugiebant et in humeris portabant, et alii diversis ictibus inter se sunt perpessi et divina ultione indica­ti. Et quantum super eos Dei virtus propter salutem Christianorum operata est, nullus narrare potest; attamen quantum illi plus pavore perterriti fuerunt, tanto magis christiani confortati omnipotentem Deum laudaverunt, qui dignatus est suam manifestare potentiam super servos suos. Et inde fugam arripientes Saxones, persecuti sunt eos Franci interficientes illos usque ad flumen Lippiam, castro sal­vato; et cum victoria reversi sunt Franci. Et cum pervenisset domnus Carolus rex Wormatiam, et om­nes istas causas audiens, coniunxit synodum ad eandem civita­tem. Et ibi placitum publicum tenens, et consilio facto cum Dei adiutorio sub celeritate et nimia festinatione Saxonum caesas seu 82

Next

/
Thumbnails
Contents