Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 775.

ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE Cum rex in villa Carisiaco hiemaret, consilium iniit, ut perfidam ac foedifragam Saxonum gentem bello adgrederetur et eo usque perseveraret, dum aut victi christianae religioni su­­bicerentur aut omnino tollerentur. Habitoque apud Duriam vil­lam generali conventu, Rheno quoque transmisso cum totis reg­ni viribus Saxoniam petiit et primo statim impetu Sigiburgum castrum, in quo Saxonum praesidium erat, pugnando cepit. Eres­­burgum aliud castrum a Saxonibus destructum munivit et in eo Francorum praesidium posuit. Inde ad Wisuram fluvium veniens in eo loco, qui Brunesberg vocatur, congregatam Saxonum mul­titudinem offendit, quae eum transitu fluminis arcere conabatur, sed frustra; nam in prima congressione pulsi fugatique sunt, et magnus eorum numerus ibidem interfectus est. Et rex amne traiecto cum parte exercitus ad Ovaccrum fla­­vium contendit, ubi ei Hessi, unus e primoribus Saxonum, cum omnibus Ostfalatis ei occurrens et obsides, quos rex imperaverat, dedit et sacramentum fidelitatis iuravit. Inde regresso, cum in pa­gum, qui Bucki vocatur, pervenisset, Angrarrii cum suis primori­bus occurrerunt et sicut Ostfalai, iuxta quod imperaverat, obsides ac sacramenta dederunt. Interea pars exercitus, quam ad Wisuram dimisit, in eo loco, qui Hlidbeki vocatur, castris positis incaute se agendo Saxonum fraude circumventa atque decepta est. Nam cum pabulatores Francorum circa nonam diei horam reverterentur in castra, Sa­­xones eis, quasi et ipsi eorum socii essent, sese miscuerunt ac sic Francorum castra ingressi sunt; dormientesque ac semisomnos adorti non modicam incautae multitudinis caedem fecisse dicun-78

Next

/
Thumbnails
Contents