Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLXXV.
ANNALES REGNI FRANCORUM ducens Desiderium regem. Nam Adalgis filius eius, in quo Langobardi multum spei habere videbantur, desperatis patriae rebus relicta Italia in Graeciam ad Constantinum imperatorem se contulit ibique in patriciatus ordine atque honore consenuit. Rex autem domum regressus, priusquam eum Saxones venisse sentirent, tripertitum in eorum regiones misit exercitum, qui incendiis ac direptionibus cuncta devastans, compluribus etiam Saxonum, qui resistere conati sunt, interfectis cum ingenti praeda regressus est. DCCLXXV. Kw Tunc pius atque praeclarus domnus Carolus rex habuit synodum in villa, quae dicitur Duria. Et inde iter peragens partibus Saxoniae Sigiburgum castrum coepit, Eresburgum reaedificavit, super Wisoram fluvium venit in loco, qui dicitur Brunisberg. Et ibi praeparabant Saxones bellum, volentes ripam supradicti fluminis defendere; auxiliante Domino et Francis decertantibus fugati sunt Saxones, Franci ambas ripas obtinuerunt, et multi Saxones ibi occisi sunt. Tunc domnus Carolus rex dividens exercitum suum, sumpsit secum, quos voluit, perrexit usque Obaccrum fluvium. Ibi omnes Austreleudi Saxones venientes cum Hassione et dederunt obsides, iuxta quod placuit, et iuraverunt sacramenta, se fideles esse partibus supradicti domni Caroli regis. Similiter inde revertendo 74