Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 774.
ANNALES REGNI FRANCORUM cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est. Et dum pervenisset in loco, qui dicitur Ingilinhaim, mittens quatuor scaras in Saxoniam: tres pugnam cum Saxonibus inierunt et auxiliante Domino victores extiterunt; quarta vero scara non habuit pugnam, sed cum praeda magna inlesi iterum reversi sunt ad propria. Et celebravit praefatus gloriosus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Carisiacum, similiter et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Dum haec in Italia geruntur, Saxones velut peroportu- nam de absentia regis nancti occasionem contiguos sibi Hassorum terminos ferro et igni populantur. Cumque in eo loco, qui nunc Frideslar ab incolis nominatur, basilicam a beato Bonifatio martyre dedicatam incendere molirentur atque hoc efficere casso labore conarentur, inmisso sibi divinitus pavore subitaneo, turpi trepidatione confusi domum fugiendo revertuntur. At rex dimisso ad obsidionem atque expugnationem Ticeni exercitu orandi gratia Romam proficiscitur; et cum peractis votis inde ad exercitum fuisset reversus fatigatam longa obsidione civitatem ad deditionem compulit. Quam ceterae civitates secutae omnes se regis ac Francorum potestati subdiderunt; et rex subacta et pro tempore ordinata Italia in Franciam revertitur, captivum 72