Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXXIIII.

ANNALES REGNI FRANCORUM quae inter Romanos ac Langobardos gerebantur, diligenti cura pertractatis bellum sibi contra Langobardos pro defensione Ro­manorum suscipiendum ratus cum toto Francorum exercitu Ge­nuam Burgundiáé civitatem iuxta Rhodanum sitam venit. Ibique de bello suscipiendo deliberans copias, quas secum adduxerat, divisit et unam partem cum Bernhardo patruo suo per montem lovis ire iussit; alteram ipse ducens per montem Cinisium Itali­am intrare contendit. Superatoque Alpium iugo Desiderium re­gem frustra sibi resistere conantem citra congressionem fugavit Ticenoque inclusum obsedit et in obpugnatione civitatis, quia difficilis erat, totum hiberni temporis spatium multa moliendo consumpsit. DCCLXXIIII. ШИ Et revertente domno Carolo rege a Roma, et iterum ad Pa­piam pervenit, ipsam civitatem coepit et Desiderium regem cum uxore et filia vel cum omni thesauro eius palatii. Ibique venientes omnes Langobardi de cunctis civitatibus Italiae, subdiderunt se in dominio domni gloriosi Caroli regis et Francorum. Adalgisus filius Desiderii regis fuga lapsus mare introiit et Constantinopo­­lim perrexit. Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia sub­­iugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens 70

Next

/
Thumbnails
Contents