Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXXIII.

ANNALES REGNI FRANCORUM Rex vero Karlus congregato apud Wormaciam generali con­ventu Saxoniam bello adgredi statuit eamque sine more ingres­sus ferro et igni cuncta depopulatus Eresburgum castrum cepit, idolum, quod Irminsul a Saxonibus vocabatur, evertit. In cuius destructione cum in eodem loco per triduum moraretur, conti­git, ut propter continuam caeli serenitatem ex siccatis omnibus illius loci rivis ac fontibus aqua ad bibendum inveniri non posset. Sed ne diutius siti confectus laboraret exercitus, divinitus factum creditur, ut quadam die, cum iuxta morem tempore meridiano cuncti quiescerent, iuxta montem, qui castris erat contiguus, tan­ta vis aquae in concavo cuiusdam torrentis eruperit, ut cuncto exercitui sufficeret. Tum rex idolo destructo ad Wisuram fluvi­um accessit ibique a Saxonibus duodecim obsides accepit. Inde in Franciam reversus in villa Heristallio et natalem Domini et sanc­tam paschalis festi sollemnitatem celebravit. DCCLXXIII. им Tunc domnus Carolus rex perrexit ad hiemandum in vil­la, quae dicitur Theodone-villa. Ibique veniens missus domni Adriani apostolid, nomine Petrus, per mare usque ad Massilia et inde terreno ad domnum Carolum regem usque periungens, invitando scilicet supranominatum gloriosum regem una cum Francis pro Dei servitio et iustitia sancti Petri seu solatio ec­clesiae super Desiderium regem et Langobardos; et ideo mari­time venit, quia viae clausae fuerunt Romanis a Langobardis. 64

Next

/
Thumbnails
Contents