Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXXII.

ANNALES REGNI FRANCORUM nus et Adalhardus, ad se venientes suscepit. Nam uxor eius et filii cum parte optimatum in Italiam profecti sunt; rex autem profectionem eorum in Italiam quasi supervacuam patienter tulit. Celebravitque natalem Domini Attiniaco et pascha Haris­­tallio. DCCLXXII. Tunc domnus Carolus mitissimus rex sinodum tenuit ad Warmatiam. Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi rep­­perit, abstulit. Et fuit siccitas magna, ita ut aqua deficeret in supradicto loco, ubi Ermensul stabat; et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad per­­destruendum et aquam non haberent, tunc subito divina lar­giente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet. Tunc super Wisoram fluvium venit suprascriptus magnus rex et ibi cum Saxonibus placitum habuit et recepit obsides XII et rever­sus est in Franciam. Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha simili­ter. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Romae Stephano papa defuncto Adrianus in pontificatu successit. 62

Next

/
Thumbnails
Contents