Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 769.
ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE ibat super flumen Dornoniam et aedificavit ibi castrum, qui dicitur Fronciacus. Et inde missos suos mittens post Hunaldum et uxorem eius ad Luponem Wasconem, dum et ibi moram fecisset una cum Francis, adductus est supradictus Hunaldus una cum uxore sua. Et castro praeparato et Hunaldo recepto reversus est in Francia. Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Duria, et pascha in Leodico vico publico. Et inmutavit se numerus annorum in Postquam hi duo fratres patri succedentes regnum inter se partiti sunt, Aquitania provincia, quae in sortem maioris natu Karli regis cesserat, remanentibus in ea transacti belli reliquiis, conquiescere non potuit. Nam Hunoldus quidam regnum adfectans provincialium animos ad nova molienda concitavit. Contra quem ipse, cui eadem provincia sorte obvenerat, rex Karlus cum exercitu profectus est. Sed cum fratris auxilium habere non posset, qui procerum suorum pravo consilio, ne id faceret, impediebatur, conloquio tantum cum eo habito in loco, qui Duasdives vocatur, fratre in regnum suum remeante ille Egolisenam Aquitaniae civitatem proficiscitur et inde contractis undique copiis fugientem Hunoldum persequitur; paulumque abfuit, quin caperet. Sed ille notitia locorum, in quibus regis exercitum latere poterat, liberatus est dimissaque Aquitania Wasconiam petiit, tutum se ibi fore arbitratus. Erat tunc Wasconum dux Lupus nomine, cuius fidei se Hunoldus committere, non dubitavit. Ad quem rex missa legatione iubet sibi perfugam reddi, ea conditione mandata, si dicto audiens sibi non fuisset, sciret se 56