Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXVIIII.

ANNALES REGNI FRANCORUM intendit nec prius destitit, quam aut caperet aut interficeret re­bellantem. Interfecto igitur duce Waifario in territorio Petra­­gorico confectoque, ut sibi videbatur, Aquitanico bello Santonas reversus est. Cumque ibi aliquantum temporis moraretur, aegritudine de­cubuit; in ipsa tamen valitudine Turono delatus apud sancti Mar ­tini memoriam oravit. Inde cum ad Parisios venisset, VIII. Kal. Oct. diem obiit. Cuius corpus in basilica beati Dionysii martyris humatum est. Filii vero eius Karlus et Carlomannus consensu omnium Francorum reges creati, et Karlus in Noviomo civitate, Carlomannus in Suessona insignia regni susceperunt. Karlusque, qui maior natu erat, Aquasgrani profectus ibi natalem Domini et in Ratumago civitate pascha celebravit. DCCLXVIIII. Ш2] Domnus Carolus gloriosus rex iter peragens partibus Aquitaniae, eo quod Hunaldus voluit rebellare totam Wasco­­niam etiam et Aquitaniam, et cum paucis Francis auxiliante Domino dissipata iniqua consilia supradicti Hunaldi. Et in ipso itinere iungens se supradictus magnus rex cum germano suo Carlomanno in loco, qui dicitur Duasdives. Inde Carlomannus se revertendo Franciam iter arripiens, domnus Carolus benig ­nissimus rex ivit ad Aequolesinam civitatem, et inde sumpsit plures Francos cum omni utensilia et praeparamenta eorum et 54

Next

/
Thumbnails
Contents