Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 768.
ANNALES REGNI FRANCORUM Iterum iter adsumens cum domna Bertradane regina ad Sanctones civitatem pervenit ibique domna Bertradane regina cum familia dimisit et partibus Petrogorigo perrexit; et interempto Waifario cum triumpho victoriae ad Sanctones reversus est. Ibique moram faciens aliquod dies aegrotare coepit, partibus Turonorum revertendo perrexit, orationem ad sanctum Martinum fecit, ad sanctum Dionisium usque pervenit ibique diem obiens finivit VIII. Kal. Octobr. Et domnus Carolus et Carlomannus elevati sunt in regnum, domnus Carolus VII. Id. Octobr. in Noviomo civitate, Carlomannus in Suessionis civitate similiter. Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Rex Pippinus, cum primum ad bellum gerendum tempus congruum esse videret, evocato undique exercitu, ad Santonicam civitatem contendit. Captoque in itinere Rimistaino, cum ad urbem praedictam venisset, mater et soror et neptes Waifarii ducis ad conspectum eius adductae sunt. Quas cum pie susceptas servari iussisset, ad Garonnam fluvium proficiscitur, ubi ei Erowicus cum alia praedicti ducis sorore occurrit in loco, qui Montes vocatur, seque et illam regi tradidit. Rebus igitur aliquot prospere gestis rex revertitur et in castello, quod dicitur Sels, pascha celebravit. Adsumptaque secum uxore atque familia sua iterum ad urbem Santonicam venit; dimissaque ibi uxore et familia, cum omnibus copiis ad persequendum Waifarium ducem animum 52