Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLXVIII.
ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE Orta quaestione de sancta Trinitate et de sanctorum imaginibus inter orientalem et occidentalem ecclesiam, id est Romanos et Grecos, rex Pippinus conventu in Gentiliaco villa congregato synodum de ipsa quaestione habuit. Eoque peracto ad bellum praedictum conficiendum post natalem Domini in Aquitaniam proficiscitur et per Narbonam iter agens Tolosam adgressus cepit, Albiensem et Gavuldanum pagos in deditionem accepit. Et Viennam reversus, postquam ibi et paschalis festi sacra peregit et exercitum a labore refecit, iam prope aestate confecta mense Augusto ad reliquias belli profectus est; et Bituricam veniens conventum more Francico in campo egit. Indeque ad Garonnam fluvium accedens castella multa et petras atque speluncas, in quibus se hostium manus plurima defendebat, cepit; inter quae praecipua fuere Scoralia, Torinna et Petrocia. Reversusque Bituricam exercitum in hiberna dimisit, ipse ibi considens natalem Domini celebravit. Eo anno Paulus papa Romanus defunctus est, cuius rei nuntius ibi ad regem pervenit. DCCLXVIII. идеи Domnus Pippinus rex iter faciens et Remistagnum coepit, ad Sanctones civitatem usque pervenit et ibi captam matrem Waifarii et sororem eius et neptas eius usque ad Garonnam. Inde perrexit in loco, qui dicitur Montis; ibi Herowicus veniens cum illa alia sorore Waifarii ducis. Et inde sanus reversus pascha celebravit in castro, qui dicitur Sels. 50