Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 761.
ANNALES REGNI FRANCORUM titus est; iterum rex Pippinus illuc cum exercitu iter peragens et eius filius primogenitus nomine Carolus cum eo, et multa castella coepit, quorum nomina sunt Burbonnis, Cantela, Clarmontis. Istas per pugnam coepit et in Alverno alia multa castella coepit per placitum, quae se subdiderunt in eius dominio, et pervenit usque Lemovicas, vastando et desertando supradictam provintiam propter neglegentias Waifarii ducis. Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Waifarius dux, quamquam obsides dedisset, sacramenta iurasset, satius tamen ratus, si de inlato sibi anno superiore bello ultionem exigeret, exercitum suum, qui Francorum possessiones popularetur, usque ad Cabillonem civitatem fecit accedere. Quod cum Pippino regi generalem conventum agenti in villa Duria fuisset nuntiatum, coactis undique auxiliis cum magno belli apparatu Aquitaniam ingressus quaedam oppida atque castella manu cepit; in quibus praecipua fuere Burbonis, Cantilla, Clarmontis. Quaedam se victori ultro dediderunt, maximeque Arvernorum castella, quae tunc bello premebantur. Rex tamen cuncta, quae extra munitiones invenit, ferro et igni devastans, postquam ad Limovicas oppidum venit, reversus est et in villa Carisiaco hibernis habitis natalem Domini ac pascha celebravit. In hac expeditione fuit cum rege filius eius primogenitus Karlus, ad quem post patris obitum totius imperii summa conversa est. 40