Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLVIII. - DCCLVIIII.
ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE DCCLVIII. Ш2] Pippinus rex in Saxoniam ibat, et firmitates Saxonum per virtutem introivit in loco, qui dicitur Sitnia, et multae strages factae sunt in populo Saxonum; et tunc polliciti sunt contra Pippinum omnes voluntates eius faciendum et honores in placito suo praesentandum usque in equos CCC per singulos annos. Et inmutavit se numerus annorum in. Pippinus rex cum exercitu Saxoniam adgressus est; et quamvis Saxonibus validissime resistentibus et munitiones suas tuentibus, pulsis proelio propugnatoribus per ipsum, quo patriam defendere conabantur, vallum intravit. Commissisque passim proeliis plurimam ex ipsis multitudinem cecidit coegitque, ut promitterent se omnem voluntatem illius esse facturos et annis singulis honoris causa ad generalem conventum equos CCC pro munere daturos. His ita compositis et more Saxonico, ut rata esse deberent, confirmatis in Galliam sese cum exercitu suo recepit. DCCLVIIII. идеи Natus est Pippino regi filius, cui supradictus rex nomen suum inposuit, ut Pippinus vocaretur sicut et pater eius; qui vixit annos duos et in tertio defunctus est. 34