Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLVII.
ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE Heistulfus rex Langobardorum, quamquam anno superiore obsides dedisset et de reddenda sanctae Romanae ecclesiae iustitia tam se quam optimates suos iureiurando obstrinxisset, nihil de promissis opere complevit. Propter hoc Pippinus rex iterum cum exercitu Italiam intravit et Heistulfum in Papia civitate se includentem obsedit et obsidione ad impletionem promissorum suorum conpulit redditamque sibi Ravennam et Pentapolim et omnem Exarchatum ad Ravennam pertinentem ad sanctum Petrum tradidit. Atque his peractis in Galliam reversus est. Heistulfus autem post abscessum eius, cum meditaretur, quomodo sua promissa non tam impleret, quam dolose ea, quae impleta fuerant, conmutaret, in venatione de equo suo casu prolapsus est; atque ex hoc aegritudine contracta intra paucos dies vivendi terminum fecit. Cui Desiderius, qui comes stabuli eius erat, successit in regnum. DCCLVII. им Misit Constantinus imperator regi Pippino cum aliis donis organum, qui in Franciam usque pervenit. Et rex Pippinus tenuit placitum suum in Compendio cum Francis; ibique Tassilo venit, dux Baioariorum, in vasatico se commendans per manus, sacramenta iuravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum manus inponens, et fidelitatem promisit regi Pippino et supradictis filiis eius, domno Carolo et Carlomanno, sicut vassus recta mente et firma devotione per iustitiam, sicut vassus dominos suos 30