Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLVI.
ANNALES REGNI FRANCORUM XL obsidibus promissisque iureiurando firmatis ipse quidem in regnum suum regressus est et Stephanum papam cum Folrado presbytero capellano et non minima Francorum manu Romam remisit. Carlomannus autem monachus, frater regis, qui cum Berhtrada regina in Vienna civitate remansit, priusquam rex de Italia reverteretur, febre correptus diem obiit; cuius corpus iussu regis ad monasterium sancti Benedicti, in quo monachium habitum susceperat, relatum est. DCCLVI. ШИ Dum prospexisset Pippinus rex, ab Haistulfo Langobardorum rege ea non esse vera, quod antea promiserat de iustitiis sancti Petri, iterum iter peragens in Italiam Papiam obsedit, Haistulfum inclusit, magis magisque de iustitiis sancti Petri confirmavit, ut stabiles permanerent, quod antea promiserat; et insuper Ravennam cum Pentapolim et omni Exarcatu conquisivit et sancto Petro tradidit. Et dum reversus est Pippinus rex, cupiebat supradictus Haistulfus nefandus rex mentiri, quae antea pollicitus fuerat, obsides dulgere, sacramenta inrumpere. Quodam die venationem fecit et percussus est Dei iudicio, vitam finivit. Et quomodo et qualiter missus est Desiderius rex in regno, postea dicamus. 28