Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLV.

ANNALES REGNI FRANCORUM DCCLV. Ш2] Pippinus rex per apostolicam invitationem in Italiam iter peragens, iustitiam beati Petri apostoli quaerendo, Haistolfus Langobardorum rex supradictam iustitiam vetando elusas Lan­gobardorum petiit, obviam Pippino regi et Francis venit. Et inie­runt bellum, et Domino auxiliante beatoque Petro apostolo inter­cedente Pippinus rex cum Francis victor extitit. Eodemque anno Stephanus papa reductus est ad sanctam sedem per missos domni regis Pippini, Folradum et reliquis, qui cum eo erant. Incluso vero Haistulfb rege in Papia civitate, iustitiam sancti Petri pollicitus est faciendi; unde rex Pippinus obsides XL receptos et cum sacra­menta firmata reversus est in Franciam. Carlomannus autem monachus Vienna civitate remansit una cum Bertradane reginae infirmus, languebat dies multos et obiit in pace. Pippinus rex invitante atque suggerente praedicto Romano pontifice propter iustitiam beati Petri apostoli a rege Langobar­dorum exigendam Italiam cum valida manu ingreditur. Resisten­tibus Langobardis et claustra Italiae tuentibus ad ipsas montium elusas acerrime pugnatum est; cedentibusque Langobardis om­nes copiae Francorum quamvis difficilem viam non magno labo­re superarunt. Heistulfus vero rex Langobardorum manum conserere non ausus in civitate Papia a rege Pippino obsessus est; qui ante ob­sidionem non solvit, quam firmitatis causa pro reddenda sanc­tae Romanae ecclesiae iustitia obsides XL recepisset. Datis vero AQDE 26

Next

/
Thumbnails
Contents