Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLIIII.
ANNALES REGNI FRANCORUM Eodem anno Stephanus papa venit ad Pippinum regem in villa, quae vocatur Carisiacus, suggerens ei, ut se et Romanam ecclesiam ab infestatione Langobardorum defenderet. Venit et Carlomannus frater regis iam monachus factus iussu abbatis sui, ut apud fratrem suum precibus Romani pontificis obsisteret; invitus tamen hoc fecisse putatur, quia nec ille abbatis sui iussa contempnere nec abbas ille praeceptis regis Langobardorum, qui ei hoc imperavit, audebat resistere. DCCLIIII. Ш2] Supradictus apostolicus Stephanus confirmavit Pippinum unctione sancta in regem et cum eo inunxit duos filios eius, domnum Carolum et Carlomannum, in regibus [anno Domini DCCLIIII. VI. Kal. Augusti].8 Et domnus Bonefacius archiepiscopus in Frisiae nuntians verbum Domini et praedicando martyr Christi effectus est. ЕОШ Stephanus papa, postquam a rege Pippino ecclesiae Romanae defensionis firmitatem accepit, ipsum sacra unctione ad regiae dignitatis honorem consecravit et cum eo duos filios eius Karlum et Carlomannum; mansitque hiberno tempore in Francia. Eodem anno Bonifatius archiepiscopus Mogontiacensis in Frisia verbum Dei praedicans a paganis interfectus martyrio coronatus est. 8 Additur in codice C3 24