Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLIII.
ANNALES REGNI FRANCORUM DCCLIII. Ш2] Pippinus rex in Saxonia iter fecit, et Hildegarius episcopus [Coloniensis]6 occisus est a Saxonibus in castro, quod dicitur luberg; et tamen Pippinus rex victor extitit et pervenit usque ad locum, qui dicitur Rimie. Et dum reversus est de ipso itinere, nuntiatum est ei, quod Grifo, qui in Wasconiam fugitus est, germanus eius, occisus fuisset. 6 In codice tantum AI. 7 Addidit DI Eodemque anno Stephanus papa venit in Franciam, adiuto- rium et solatium quaerendo pro iustitiis sancti Petri; similiter et Carlomannus, monachus et germanus supradicti Pippini regis, per iussionem abbatis sui in Franciam venit, quasi ad conturbandam petitionem apostolicam. [Hoc anno natalem Domini in Theodone-villa, pascha in Carisiaco celebravit.]7 AQDE Hoc anno Pippinus rex cum exercitu magno Saxoniam ingressus est; et quamvis Saxones ei obstinatissime resisterent, pulsi tamen cesserunt, et ipse usque ad locum, qui dicitur Rimi, qui est super fluvium Wisuram, accessit. In qua expeditione Hildigarius archiepiscopus interfectus est in monte, qui dicitur luburg. Revertenti vero regi de Saxonia nuntius venit de morte fratris sui Grifonis et a quo vel qualiter fuisset interfectus. 22