Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCXLVIII.

ANNALES REGNI FRANCORUM suo subiectus esse nolens, quamquam sub illo honorifice viveret, collecta manu in Saxoniam profugit collectoque Saxonum exer­citu super fluvium Ovacra in loco, qui dicitur Orheim, consedit. Et Pippinus cum exercitu Francorum per Thuringiam profectus contra fratris dolos Saxoniam ingressus est conseditque super fluvium Missaha in loco, qui vocatur Skahningi. Proelium tamen non est inter eos commissum, sed ex placito discesserunt. DCCXLVIII. QÜ1 Grifo de Saxonia iter peragens fugiendo in Baioariam usque pervenit, ipsum ducatum sibi subiugavit, Hiltrudem cum Tassilone conquisivit. Swidger ad eum venit insolatio supradicti Grifonis. Haec audiens Pippinus iter illuc arripiens cum exercitu suo, supra nomi­natos totos sibi subiugavit, Grifonem secum adduxit, Lantfridum similiter, Tassilonem in ducatu Baioariorum conlocavit per suum beneficium; Grifonem vero partibus Niustriae misit et dedit ei XII comitatos. Inde iterum Grifo fugiens Wasconiam petiit et ad Waifar­­ium ducem Aquitaniorum pervenit. [Pippinus coniugem duxit Bert­­radam cognomine Bertám, Cariberti Laudunensis comitis filiam.]1 1 Addit codex 3. Grifo Saxonum fidei diffidens Baioariam petiit et copiis, quae de Francia ad eum confluebant, ipsum ducatum in suam redegit potestatem, Tassilonem et Hiltrudem in deditionem AQDE 16

Next

/
Thumbnails
Contents