Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 787.

ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE ducatum sibi commissum a domno Pippino rege, et recredidit se in omnibus peccasse et male egisse. Tunc denuo renovans sac­ramenta et dedit obsides electos XII et tertium decimum filium suum Theodonem. Receptis obsidibus vel sacramenta tunc rever­sus est praefatus gloriosus rex in Franciam. Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Ingilenhaim, similiter et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in Cum adhuc rex Romae ageret, Tassilo dux Baioariae misit legatos suos, Arnum videlicet episcopum et Hunricum abbatem, ad Adrianum papam, petens, ut inter regem atque illum mediator pacis fieri dignaretur. Nec pontifex precibus eius censuit abnuen­dum, sed quanta potuit instantia apud regem intercedere cura­vit, ut inter eos pax et concordia ex suae apostolicae auctoritatis ammonitione atque interventione proveniret. Cui cum rex idem se magnopere velle respondisset simulque a legatis memorati du­cis inquireret, quam huius pacationis firmitatem facere deberent, responderunt sibi de hac re nihi esse commissum nec se de hoc negotio aliud facturos, quam ut responsa regis atque pontificis domino suo reportarent. Quorum verbis papa commotus velut fallaces ac fraudulentos anathematis gladio statuit feriendos, si ab olim regi promissa fide discerent, atque ita infecto pacis negotio reversi sunt. Rex autem adoratis sanctorum apostolorum limini­bus votisque solutis apostolica benedictione percepta in Franci­am reversus est. Et cum uxorem suam Fastradam filiosque ac filias et omnem comitatum, quem apud eos dimiserat, Wormaciae invenisset, generalem populi sui conventum ibi haberes tatuit. In quo cum 138

Next

/
Thumbnails
Contents