Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 787.

ANNALES REGNI FRANCORUM Ibique venientes missi Tassiloni ducis, hii sunt Arnus episco­pus et Hunricus abba, et petierunt apostolicum, ut pacem termi­naret inter domnum Carolum regem et Tassilonem ducem. Unde et domnus apostolicus multum se interponens, postolando iam­­dicto domno rege. Et ipse domnus rex respondit apostolico, hoc se voluisse et per multa tempora quaesisse, et minime invenire potuit; et proferebat statim fieri. Et voluit supradictus domnus rex in praesentia domni apostolid cum ipsis missis pacem firmare; et rennuentibus supradictis missis, quia non ausi fuissent de eorum parte ullam firmitatem facere. Apostolicus vero cum cognovisset de instabilitate vel mendatia eorum, statim supra ducem eorum vel suis consentaneis anathema posuit, si ipse sacramenta, quae promiserat domno Pippino regi et domno Carolo itemque regi, non adimplesset. Et obtestans supradictos missos, ut contesta­­rent Tassilonem, ut non aliter fecisset, nisi in omnibus oboediens fuisset domno regi Carolo et filiis eius ac genti Francorum, ut ne forte sanguinis effusio provenisset vel lesio terrae illius; et si ipse dux obdurato corde verbis supradicti apostolid minime oboedi­re voluisset, tunc domnus Carolus rex et suus exercitus absoluti fuissent ab omni periculo peccati, et quicquid in ipsa terra fac­tum eveniebat in incendiis aut in homicidiis vel in qualecumque malitia, ut hoc super Tassilonem et eius consentaneis evenisset et domnus rex Carolus ac Franci innoxii ab omni culpa exinde per­mansissent. Haec verba expleta, missi Tassiloni absoluti sunt. Et tunc in invicem sibi domnus apostolicus atque domnus gloriosus rex Carolus valedicentes, benedictione adsumpta oratione perac­ta Franciam iamdictus praecelsus rex reversus est. 134

Next

/
Thumbnails
Contents