Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXXXVI.

ANNALES REGNI FRANCORUM scii regis fidei se committere dubitarent, tandem accepta ab eo, quam aptabant, inpunitatis sponsione atque impetratis, quos sibi dari praecabantur, suae salutis obsidibus, quos eis Amalwi­­nus, unus aulicorum, a rege missus adduxerat, cum eodem ipso ad eius praesentiam in Attiniaco villa venerunt atque ibi bapti­­zati sunt. Nam rex, postquam ad eos accersiendos memoratum Amalwinum direxit, in Franciam reversus est; quievitque illa Saxonicae perfidiae pervicacitas per annos aliquot ob hoc maxi­me, quoniam occasiones deficiendi ad rem pertinentes invenire non potuerunt. Facta est eodem anno trans Rhenum apud orientales Francos adversus regem inmodica coniuratio, cuius auctorem Hardra­­dum comite fuisse constabat. Sed huius indicium cito ad regem delatum est, eiusque sollertia tam valida conspiratio citra ullum grande periculum in brevi conquievit, auctoribus eius partim pri ­vatione luminum partim exilii deportatione condemnatis. DCCLXXXVI. ШИ Tunc domnus Carolus rex misit exercitum suum partibus Brittaniae una cum misso suo Audulfo sinescalco; et ibi multos Brittones conquesierunt una cum castellis et firmitates eorum locis palustribus seu et in caesis. Et sicut supra diximus, in mul­tis firmitatibus Brittonum praevaluerunt Franci et cum victoria Domino volente reversi sunt et capitaneos eorum ad synodum repraesentabant supradicto domno rege in Wormatiam. 126

Next

/
Thumbnails
Contents