Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLXXXIIII.
ANNALES REGNI FRANCORUM regis Berhtrada IIII. Id. Iui. Ipse in Heristallio villa ibidem hiematurus consedit ibique natalem Domini ac sanctum pascha celebravit. DCCLXXXIIII. ШИ Et tunc rebellati sunt iterum Saxones solito more et cum eis pars aliqua Frisonum. Tunc deinde domnus Carolus rex iter peragens Renum transiit ad Lippiaham et ingressus est Saxoniam circuiendo et vastando, usque quod pervenit ad Huculvi. Ibi consilio inito, eo quod nimium inundationes aquarum fuissent, ut per Toringiam de orientale parte introisset super Ostfalaos et filium suum domnum Carolum dimisisset una cum scara contra Westfalaos; quod et ita factum est. Domnus rex Carolus perrexit per Toringiam usque ad fluvium Albiam et inde ad Stagnfurd et inde ad Scahiningi; ibique conventionem factam reversus est in Franciam supradictus gloriosus rex. Westfalai vero voluerunt se congregare ad Lippiam. Quo audito a supradicto filio domni Caroli regis, obviam eis accessit una cum scara, quae cum eo dimissa fuit, in pago, qui dicitur Dragini, et inierunt bellum. Auxiliante Domino domnus Ca rolus, filius magni regis Caroli, victor extitit una cum Francis, multis Saxonibus interfectis; volente Deo inlesus remeavit ad genitorem suum in Wormatiam civitatem. Ibique inito consilio cum Francis, ut iterum hieme tempore iter fecisset supradictus 118