Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXXXII.

ANNALES REGNI FRANCORUM esse deberet. Electi ac directi sunt in hanc legationem de parte pon­tificis Formonsus ac Damasus episcopi et de parte regis Richolfus diaconus atque Eburhardus magister pincernarum. Qui cum, ut iussi erant, cum memorato duce locuti essent, in tantum cor eius emollitum est, ut diceret, se statim velle ad regis properare praesen­tiam, si sibi tales obsides dentur, sub quibus de sua salute dubitare nulla sit necessitas. Quibus datis sine cunctatione apud Wormaci­­am ad regem venit, sacramentum, quod iubebatur, iuravit, obsides duodecim, qui imperabantur, sine mora dedit; quos Sindbertus, Reginensis episcopus de Baioaria, in Carisiaco ad conspectum re­gis adduxit. Sed idem dux domum reversus non diu in ea, quam promiserat, fide permansit. Rex autem in eadem villa hiemem transiens et natalem Domini et pascha eodem in loco celebravit. DCCLXXXII. QI2] Tunc domnus Carolus rex iter peragens, Renum transiens ad Coloniam et synodum tenuit, ubi Lippiae consurgit; ibique omnes Saxones venientes, excepto rebellis Widochindus. Etiam illuc convenerunt Nordmanni missi Sigifridi regis, id est Halp­­tani cum sociis suis; similiter et Avari illuc convenerunt, mis­si a cagano et iugurro. Ibi peracto placito reversus est domnus Carolus rex in Franciam. Et cum reversus fuisset, statim iterum Saxones solito more rebellati sunt, suadente Widochindo. Et ig­norante hoc domno Carolo rege, misit missos suos Adalgisum et Gailonem atque Woradum, ut moverent exercitum Francorum 106

Next

/
Thumbnails
Contents