Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 781.

ANNALES REGNI FRANCORUM miserat ad partem domni Pippini regis et domni Caroli magni regis vel Francorum. Et tunc consensit Tassilo dux Baioariorum, ut sumptos obsides a domno rege Carolo et tunc ad eius veniret praesentiam; quod et domnus praefatus rex non rennuit. Et con­­iugens se supradictus dux in praesentiam piissimi regis ad Wor­­matiam civitatem, ibi renovans sacramenta et dans duodecim ob­sides electos, ut omnia conservaret, quicquid domno Pippino regi iureiurando promiserat in causa supradicti domni Caroli regis vel fidelium suorum; qui et ipsi obsides recepti sunt in Carisiacum villa de manu Sinberti episcopi. Sed non diu praefatus dux Tassilo promissiones, quas fecerat, conservavit. Et celebravit domnus gloriosus praedictus rex natalem Domi­ni in supradicta villa Carisiacum et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Inde Romam veniens honorifice ab Adriano papa suscep­tus est. Et cum ibi sanctum pascha celebraret, baptizavit idem pontifex filium eius Pippinum unxitque eum in regem. Unxit etiam et Hludowicum fratrem eius; quibus et coronam inposu­­it. Quorum maior, id est Pippinus, in Langobardia, minor vero, id est Hludowicus, in Aquitania rex constitutus est. Rege vero Roma digresso ac Mediolanum veniente Thomas eiusdem urbis archiepiscopus baptizavit ibi filiam eius nomine Gislam et de sac­ro fonte suscepit. Quibus gestis in Franciam reversus est. Sed cum Romae esset, convenit inter ipsum atque Adrianum pontificem, ut simul legatos mitterent ad Tassilonem ducem Baio­­ariae, qui eum commonerent de sacramento, quod Pippino regi et filius eius ac Francis iuraverat, scilicet ut subiectus et obediens eis 104

Next

/
Thumbnails
Contents