Népi vallásosság a Kárpát-medencében 7/I. Konferencia Sepsiszentgyörgyön, 2005. szeptember (Sepsiszentgyörgy-Veszprém, 2007)
I. Vallástörténet, egyháztörténet, kisegyházak - Corol Artur: Altorjai Márton Miklós deák feljegyzései, 1702–1734
Népi vallásosság a Kárpát-medencében 7. 1695(?) [89. lap.] 9. Proprietas Scamnor[um], Sediumq[u]e Templi penitus Tollitur, cum hac tamen declaratione, Quod d[omi]ni Magnates, Patroni reales, Nobiles, Judices Ecclesiar[um], primores, ac honoratiores Sessionum anteriorem locum teneant, secundum status suos, Ancillae Viliores Nobilissar[um], sedes post tergum D[omi]narum suar[um] proximas non occupent, Sed vei juxta in terra genu flectendo, vei remotius intra Communem plebem, si poterunt, sedes capiendo Divina audiant. Virgines seu Puellae Plebeor[um] Sedes prae matronis non occupent, si sedes non sufficiant stantes, aut flectentes extra sedes Divina audiant. Mares autem juvenes chorum teneant, non separati tamen, Infames personae ultimu[m] locum capiant, aeditui invigilent Quiq[u]i hunc Ordinem non observaverit, primo in flo. 12, secundo in flo. 24, tertio a' Templo excludantur tales. 10. Puellae Virgines in Templis, Processionib[us], capita sua non velent, quod si velaverint vela de capitib[us] ear[um] per aedituos detrahantur ipsor[um]q[u]e sint. Praeterea pro inobedientia flo. 1 mulctentur. pro necessitatib[us] Ecclesiarum. //. Nemo in Processionibus arma déférât Sub poena amissionis armor [um], excipitur ad Dobó vulgo dicta, et alia similia longuinca loca, ubi ab Haereticis vel Praedonibus timeri potest. In his tamen absque necessitate non explodant. Item in Nocte Ressurrectionis nemo in Templis, aut intra angusta Templor[um] septa explodat sub ead[em] poena. 12. Serio inhibetur abusus ille in feria 2[secun]da Paschatis vulgo Vízbe Vetés Item Арго Szentekezés sub poena flo. 3. Similiter nundinae Circa Templa, et Capella tempore Divinor[um], dum est Concursus Populor[um] ex Processionib[us], ante et post Divinae emi, vendiq[u]e poterunt necessaria. Crematu[m] vulgo Pálinka, Égett Bor, absolute nee ante пес post Divina vendant[ur]. Si potus hie, aut potantes ibidem depraehendant[ur], potus per Aedituos, et Judices Confiscent[ur].Potantes vero in flo. 3. puniantur. Horum duae partes Ecclesiae, tertia Judicu[m] et Aedituor[um] est. 13. Valachi et Haeretici in Parochiis Catholicis degentes in festis Catholicis, laborare non sinantur. 14. D[omi]ni Judices nulla tenus praesumiant, in Saltibus Juventutis dispensare, Hoc est in Potestate R[evere]ndor[um] Plebanor[um] cum discretione, et honestor[um] Viror[um] ad invigilandu[m] talibus Ordinatione, ne excessus á Juventute committantur, excedentes in flo. 3 puniantur. 15. Nubentes copulari volentes in Missa et Contione una cum sibi assistentibus adsint, secus non copulentur serio mandatur D[omi]nis Plebanis. [90. lap.] 16. D[omi]ni Nobiles et Patroni Ecclesias et Domos Parochiales, Caemeterij hortos pro parte sua sicut caeteri aedificare tenea[n]tur. Ita et Valachi 69