Burány Gergely szerk.: A Vasmegyei Régészeti-Egylet Évkönyve 1886

LIPP Vilmos: Vasmegyei régiségtár

2 1 Domini, Dni Rudolphi Secundi, Dei gratia electi Romanorum Imperatoris Semper Augusti, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Regis, Archiducis Austriae, Ducis Burgundiáé etc. Consiliarius, et per Hungáriám Locumtenens. Memoriae commendamus tenore praesen­tium, significantes quibus expedit universis. Quod pro parte, et in personis Agilium et Officiosorum, in Oppido nostro Sabariensi, in Comitatu Castriferreo existentes, commorantium, atque in tres Ordines, sive Artes Sar­torias diversis vocabulis distinctorum Sartorum, exhibitae sunt nobis et praesentatae quaedam literae Prudentum et Circumspectorum, Judicis, Juratorum Civium dicti Oppidi nostri Sabariensis in simplici papyro, in modum Libelli patenter confectae, sigilloque eiusdem Oppidi solito, ab intra, in inferiori earum margine roboratae, continentes in se certos quosdam Articulos, seu leges et observationes, pro Contubernio praenotatorum Sar­torum conceptos, per eosdemque, Judicem, et Juratos cives, confirmatos et approbatos, tenoris infrascripti. Supplicatum itaque nobis extitit pro parte annotatorum Sartores, ut praescriptas literas praelibati Senatus Saba­riensis, consequenterque praenottos Articulos, seu leges et observationes, pro Contubernio ipsorum Sartorum, in e'sdem litteris clarius denotatas, conscriptas, et speci­ficatas, aliaque omnia et singula in eis contenta, ratas, gratas, et accepta habentes, praesentibusque litteris nostris, de verbo ad verbum inseri et inscribi facientes, authoritate nostra, tarn ordinaria, quam praefatae Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis, qua fungimur nostrum consensum benevolum pariter et assensum praebere, pro ipsisque Sartoribus, in tres ordines, seu tria genera Artis Sartoriae distinctis, perpetuo valituras, confirmare, rati­ficare et approbare vellemus. Quarum quidem literarum, simul et articulorum tenor talis est. My Hethésy Pál Szombathely Biro, és az tizenkét esküt Polgárok, tudni illik eóreghbik Borbély Péter, Bándy Ferencz, Szele Mihály, Wereóchey Mihály Deák, Florian Imre, Podary

Next

/
Thumbnails
Contents