Fraknói Vilmos: A szekszárdi apátság története. (Budapest, 1879)

pro manutenendis et conseruandis viribus aliarum tuo regimini hactenus commissarum, multipliciter fatigatus existis, ac propterea cum dicto Monasterio de gubernatore secundum cor nostram ydoneo, per quem circumspecte regi et salubriter dirigi valeat, quam tibi de alicuius subventionis auxilio pro huius­modi expensarum oneribus facilius supportandis providere volentes, prefatum Monasterium sancti Saluatoris sic vacans, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis tibi, quoad vixeris, in spiritualibus et ternporalibus, auctoritate apostolica, commendamus; curam, regimen, gubernationem et administrationem ipsius Monasterii tibi in eisdem spiritualibus et temporalibus plenarie comittentes, firma spe fiduciaque conceptis, quod dirigente domino actus tuos, prefatum Monasterium, per tue industrie et circumspectionis studium, fructuosum prospere dirigetur ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa. Volumus autem, quod propter commendam huiusmodi, cultus divinus et solitus Monachorum et ministrorum numerus in eodem nullatenus minuatur, quodque debitis et consuetis ipsius Monasterii et eius Conuentus oneribus supportatis, de residuis fructibus et prouentibus dicti Monasterii libere et licite disponere et ordinare valeas, sicut veri Abbates ipsius Monas­terii, qui ei pro tempore prefuerunt de illis disponere et ordinare potuerunt, seu etiam debuerunt. Alienatione bonorum immobilium et pretiosorum mobilium dicti Monasterii tibi penitus interdicta. Non obstantibus Constitutionibus apostolicis, nec non statutis et consuetudinibus Monasterii et ordinis predic­torum, iuramento, confirmatione apostolica, vel quacunque firmitate alia roboratis, ac aliis contrariis quibuscunque. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus tuum regimen gubernatione et admi­nistratione huiusmodi, per te vel alium, sed alias ad hoc ydoneum seu ydoneos, sic geras solicite fideliter et prudenter, quod Monasterium ipsum gubernatori utili et fructuoso Administratori gaudeat se commissum, tuque, preter eterne retributionis premium, nostram et dicte sedis benedictionem et graciam exinde uberius consequi merearis. Datum Rome apud Sanctumpetrum. VI. Idus Januarias. Pontificatus nostri Anno Quartodecimo. A. dc Alcxandria, Jo. dc Truuancs. (Eredetije a pannonhegyi foapatsag leveltaraban.)

Next

/
Thumbnails
Contents