Fraknói Vilmos: A szekszárdi apátság története. (Budapest, 1879)
lam adinveneramus * Quibus exhibitis, adhuc annotatus procurator prelibati Domini Abbatis objecerat isto modo: quod premissa insula ipsius Ecclesie Sexardiensis, per annotatos Vida et Emericum occupata, inter premissas metas haberetur atque includeretur. Quibus auditis, prelibatus Vida ac dictus procurator ipsius Emerici responderant eo modo, quod ipsi de possessionariis portionibus atque juribus ipsius Ecclesiae Sexardiensis nihil occupassent, nec occupando detinerent, sed solummodo eorum jura possessionaria tenerent atque possiderent. Unde idem Dominus Abbas, ordine juris veniendo, sua jura possessionaria reambularet, tali modo enim possent reambulari, super quibus eum non prohiberent, talia enim possent reambulare (sic), in quibus contradictionis velamine eidem obviarent. Quarum quidem utrisque partium propositionibus auditis, et tenoribus premissarum literarum privilegialium perceptis, una cum juratis nobilibus dicti Comitatus sententiam nostram judicando, quod homo noster, in presentibus infra declarandus, presente testimonio Capituli Colocensis, in octavis festi sancti Michaelis Archangeli tunc venturi, partibus predictis, vel procuratoribus eorundem legitimis, presentibus, ad faciem annotate possessionis Zathmar vicinorum et commetaneorum suorum legitimis convocantibus habitis, (sic) accedendo, juxta cursus metarum, in prescripto Privilegio contentarum, quod quidem Privilegium ipse Dominus Abbas, vel suus legitimus procurator, in specie inibi deberet exhibere, si easdem apparenter valent reinvenire; si vero apparenter reinvenire non valent, juxta ejusdem Domini Abbatis, vel sui legitimi procuratoris ostensionem, reambularet eandem, per veras suas metas et antiquas, novas metas juxta veteres, ubi necesse fuerit, erigendo, reambulatamque et ab aliorum possessionibus distinctam, statueret et relinqueret predicto Monasterio Sexardiensi et Abbati ejusdem annotato, eo jure, quo ad ipsum Monasterium dignosceretur perpetuo possidendam; si per alios non fuerit contradictum ; contradictores vero, si qui fuerint, contra eundem Dominum Abbatem, ad quintum decimum diem, ad nostram citaret presentiam, rationem sue contradictionis, inhibitionis redditurus; Si vero per ipsos Vidam et Emericum contradictum existeret, ipsos citare non incumberet eo, quod absque citatione aliquali, termino ante prefixo, coram nobis opporteret ipsos comparere, et rationem inhibitionis reddituros ; particulam etiam terre, per quempiam prohibitam signis metalibus consignando, vel visu considerando, cum aliis probis viris estimarent in condigno eorum pretio et valore; si autem in ipsa possessionis reambulatione et statutione per quempiam contra* Ezen toredek fentebb az I. szam alatt all.