C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

74 Oklevelek De propria commissione domini regis et domine regine1 Nos, Albertus Dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dal­­matie, Croaţie etc. rex et dux Austrie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos regie perspicacitatis animo intuentes, quemadmodum summus rerum opifex et dignitatum omnium sublimis moderator sui in­scrutabilis altitudine consilii recto ordine queque mortalium agibilia dirigens et dispo­nens regumque et principatuum potestates ceteris preficiens ad hoc inter alia eorum curas et corda convertit, ut sibi subiectos promiscui populi cetus, sub distincto statuum ordine constitutos benivolentia alliciant, liberalitate attrahant et uniuscuiusque merita condignis donariis recompensent, verum etsi hec ex divine dispositionis officio agere studeant, illos tamen, qui prestantioribus fidei prefulgent operibus et fidelitate obsequendi altiori precel­­lunt facultate, eo largiori solent remunerationis premio condonare, quo de talium virtute et potentia fideliora utilioraque conspiciunt servitiorum auxilia passim ingruentibus rerum gerendarum varietatibus se percepturos. Hinc itaque mentis nostre intuitum ad fidelem nostrum, sincere dilectum magnificum comitem Stephanum filium Iohannis filii Petri de Bathor, iudicem curie nostre regie eiusque fidem et fidelitatem, necnon multimodas no­bis utique acceptissimas complacentias gratissimaque servitia et virtutum laudum preco­­nio attollenda merita et gesta virtuosa ac consilii et prudentie maturitatem ipsius comitis Stephani, quibus idem primum excellentissimo recolende memorie principi, domino Sigi­­smundo Romanorum imperatori et regi Hungarie etc., patri et socero nostro carissimo, per quem ipse comes Stephanus exigentibus suis meritis ad huiusmodi iudicatus curie regie officium promotus fore dinoscitur, usque felicem eiusdem condam domini imperatoris et regis temporalis vite decursum eoque defuncto et nobis celico opitulamine cooperante sibi in hoc regnum Hungarie succedentibus, etiam nostre celsitudini a tempore felicium elec­tionis et coronationis nostrarum in regem Hungarie usque modo continue variis et multi­­phariis nostris et regni nostri servitiis et diversorum negotiorum comodum profectum et utilitatem regni nostri respicientibus expeditionibus et utilibus promotionibus occupatus perseverando tam operatione pervigili, quam consilio provido et maturo persone rebus­que et facultatibus suis non parcens cum summa fidelitatis constantia studuit atque curat, de quo non hesitamus de cetero complacere interna contemplatione convertentes, sed et preter et ultra premissa etiam alia dicti comitis Stephani laude digna subnotanda obse­quia subticere nolentes, immo ea specialiter et notabiliter ne longevi temporis vetustate ab hominum memoria elabi possint seu detergi, quin potius continuis recordiis nostro­rum vigeant floreantque in mentibus fidelium, hic fideli stilo scribenda duximus et suo modo annotanda, ipse nempe comes Stephanus zelo fidelitatis instructus, dum nos anno proxime evoluto versus pretactum regnum nostrum Bohemie pro suscipienda eius corona aliaque inibi nostra et ipsius regni negotia expedienda abhinc Deo previo iter nostrum ar­ripuissemus, condam fidelem nostrum, dilectum egregium Bartholomeum de dicta Bathor germanum fratrem suum carnalem sibi inter ceteros suos fratres dilectiorem cum decenti familiarium comitiva non sine copiosa sumptuum et expensarum suarum propriarum plu­ralitate fulcitum cum nostra maiestate transmittere non obmisit, qui inter ceteros nostros barones et milites nationis Hungarice tunc nobiscum inibi existentes laudabilibus moribus politus et virtutibus adornatus ubique lateri nostri adherendo in ipso regno nostro Bohe­mie usque Pragam inclusive cum nostra processit maiestate. Nobis itaque tandem peractis

Next

/
Thumbnails
Contents