C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

72 Oklevelek 45 1438. május 11. A leleszi konvent privilégiuma arról, hogy Albert király 1438. április 9-i parancsára ki­küldöttjük jelenlétében a királyi ember bevezette a Bátoriakat a felsorolt birtokrészekbe. -C.T.N. Felül chirographált (ABC) hártyán, pecsét befüggesztésének helyével. Leleszi konvent orsz. lt., Stat. B-118A. (DF 211 007.) Omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presentium notitiam habituris Ni­colaus prepositus et conventus ecclesie Sancti Crucis de Lelez salutem in omni Salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod nos litteras excellentissimi domini nostri Alberti Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croaţie etc. regis Austrieque et Sti­­rie ducis, necnon marchionis Moravie nobis directas honore et reverentia, quibus decuit, recepimus in hec verba: Itt következik Albert király 1438. április 9-i oklevele (44). Nos igitur mandatis dicti domini regis obtemperantes, ut tenemur, una cum prefato Michele Zele de Chazar homine eiusdem domini regis unum ex nobis, videlicet fratrem Iohannem presbiterum ad premissa peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedi­­gnum, tandem iidem exinde ad nos reversi nobis voce consona retulerunt, quod ipsi die dominico proximo post festum Beati Marci evangeliste proxime preteritum1 ac diebus subsequentibus ad id sufficientibus ad facies predictorum vadorum in faciebus dictarum possessionum Mathocz et Kysor super predicto aquis seu fluviis Tycie et Zamos appellatis habitorum vicinis et commetaneis eorundem universis inibi legittime convocatis, necnon Michaele de Philpes, Nicolao filio Laurentii de eadem, Thoma et Iohanne de Thwnyugh, Andrea Zeremy et Pelbardo de Gwlach, Petro filio Iacobi, necnon nobilibus dominabus Anna consorte Alberti et Katherina vocata relicta ac Dominico filio condam Mathye de Tywadar similiter vicinis et commetaneis eorundem vadorum presentibus accessissent, in quorum faciebus legittimis et consuetis diebus permanendo prefatosque comitem Stepha­num de Bathor, quoad duas partes eorundem, Bartholomeum fratrem eiusdem, quoad re­siduam tertiam partem in dominium eorundem introducentes eademque eisdem premisse regie concessionis titulo ipsis incumbentes statuissent perpetuo possidenda nullo contra­dictore inibi apperente. In cuius rei memoriam stabilitatemque perhempnalem presentes litteras nostras privilegiales alphabetoque intercisas sigilli nostri appensione munimine roboratas duximus concedendas. Datum quintodecimo die diei statutionis antedicte, anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo octavo supradicto. 1 Ápr. 27. 46 1438. szeptember 18., Buda. Alberi király megparancsolja a leleszi konventnek, hogy küldjék ki tanúbizonyságukat, akinek jelenlétében a királyi ember vezesse be Bátori István országbírót a Szabolcs me­gyei Szabolcs és Balsa birtokokon lévő részekbe.

Next

/
Thumbnails
Contents