C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

246 Oklevelek Nos, conventus monasterii Sancti Egidii de Simigio memorie commendamus, quod ma­gnificus dominus Stephanus de Bathor comes Themesiensis et partium Inferiorum capi­­taneus generalis ab una ac magnifica et generosa domina Katherina Bwzlay, consors ma­gnifici domini Georgii de Bathor agazonum regalium magistri partibus ab alia, prelibatus etiam dominus Stephanus de Bathor onera et quelibet gravamina magnifici domini Andree de dicta Bathor, fratris germani sui carnalis in subscriptis super se assumendo et recipien­do coram nobis personaliter constituti sponte et libere sunt confessi in hunc modum, quod quamvis universe res et bona mobilia dicti domini Georgii de Bathor, domini scilicet ma­riti eiusdem domine Katherine post mortem et decessum dicti domini Georgii in et ad prefaţam dominam Katherinam Bwzlay iuxta huius regni consuetudinem devolvi et con­descendi debuissent, tamen dispositione et ordinativa compositione certorum proborum hominum pacem partium amantium talem inter se fecissent unionem, quod universe res prefate domine Katherine Bwzlay tam de domo sua paterna secum adducte, quam etiam per prefatum dominum Georgium de Bathor, dominum videlicet et maritum suum sibi pa­rate et disposite, utputa vestimenta, ornamenta capitis, cathene, aurei anuli, balthei, iocalia - dempto uno iocale Balas ad modum cordis, quod post mortem ipsius domini Georgii de dicta Bathor in prefatos dominos Stephanum et Andreám ac eorum posteros condescendi debeat - pre manibus ipsius domini Katherine Bwzlay perpetuo remaneant et insuper de rebus mobilibus prefati domini Georgii de dicta Bathor predictus dominus Stephanus de Bathor de rebus argenteis scutellas octo, discos similiter octo, cuppas octo, unam magnam anforam, unum lavatorium cum pelvi, de superlectilibus quoque et ornamentis domorum viginti tapeta, quatuor carpyth et universa lecta preter lectum magnum deauratum eidem domine Katherine perpetuo dedisset et ascripsisset, econverso vero prefaţa domina Kathe­rina super res premissas per prefatum dominum Stephanum de dicta Bathor eidem datas et ascriptas contenta eosdem dominos Stephanum et Andreám de predicta Bathor ac heredes ipsorum universos de et super universis aliis rebus dicti domini Georgii, domini scilicet et mariti sui quovis nominis vocabulo vocitatis quittos reddidisset et expeditos modisque omnibus absolutos commisisset, immo dedit, ascripsit reddiditque et commisit coram no­bis harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum feria sexta proxima post festum Resurectionis Domini, anno eiusdem millesimo quingentesimo tredecimo. 200 1514. november 23., Buda. II. Ulászló király megparancsolja a leleszi konventnek, hogy küldjék ki tanúbizonyságu­kat, akinek jelenlétében a királyi ember vezesse be Bátori András kamarást a felsorolt tyukodi és gencsi nemesek birtokrészeibe. A bal felső sarkánál hiányos papíron, papírfelzetes zárópecséttel. Leleszi konvent orsz. lt., Stat. B- 318. (DF 211 082.) - A külzet: Fidelibus nostris, conventui ecclesie de Lelez, pro magnifico Andree de Bathor cubiculario nostro, introductoria et statutoria. Alui: Lecta. - A pecsét papírfelzetén kon­­venti feljegyzés: Executio facta est feria sexta post festum Mathie apostoli (1515. márc. 2.), homo regius Blasius de Iarmy, testimonium frater Iohannes de Bechi nullo contradictore inibi apparente in Thwkod introduxerunt magnificum Andreám. Item sabbato immediate sequenti ad facies predicte

Next

/
Thumbnails
Contents