C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

244 Oklevelek illam caritatem et sincerum fraternalem amorem, quibus hactenus inter se usi sunt, etiam ut et imposterum quoque inter ipsos ille amor fraternalis magis ac magis radicetur, talem inter se fecissent dispositionem seu compositionem, prout fecerunt nostro in conspectu, quod si temporum in processu iuxta divinam voluntatem, cui humana fragilitas resistere nequit, prefatum dominum Georgium de Bathor, dominum scilicet et maritum dicte domi­ne Katherine ab hac luce absque prolibus, quod Deus avertat, decedere contigerit et ipsa domina Katherina ipso orbata remanserit, extunc ipse dominus Stephanus de Bathor tota­le oppidum Marczaly simul cum possessionibus Thask, Gadan, Dyzno et Byze vocatis ad predictum oppidum Marczaly pertinentibus, necnon possessiones Maros, Iwth et Zemes ac oppidum Somoghwar omnino in comitatu Simigiensi existentes et habitum simul cum universis eorundem oppidorum et possessionum utilitatibus, puta theloneis, molendinis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, terris etiam arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, silvis, nemoribus, vineis vinearumque promonthoriis, generaliter vero quarumlibet utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad dicta oppida et possessiones predictas spectantibus et pertinere debentibus simulque etiam allodio in dic­ta Maros habito ac pecudibus et pecoribus, necnon omnibus aliisque cunctis utilitatibus ad idem allodium deservientibus - demptis dumtaxat taxis extraordinariis, quas1 prefatus do­minus Stephanus urgente maxima necessitate sicuti de aliis suis bonis, ita et de predictis2 excipere valeat - prefate domine Katherine pro dote rebusque3 suis parafernalibus ac aliis cunctis eiusdem iuribus, que eidem domine Katherine de universis castris, castellis, op­pidis, villis, possessionibus portionibusque et iuribus possessionariis dicti domini Georgii de Bathor, domini scilicet et mariti sui iuxta regni consuetudinem provenire deberent, dedisset, donasset et ascripsisset, immo dedit, donavit et ascripsit nostri in presentia ta­li modo, quod si dictam dominam Katherinam Bwzlay post mortem et decessum ipsius domini Georgii de Bathor, domini scilicet et mariti sui temporum in successu maritari seu religionem intrare contingerit, extunc iidem domini Stephanus et Andreas de Bathor persolutis prius rebus parafernalibus eiusdem domine Katherine pecuniaria solutione me­diante, utputa quadringentis florenis, quos ipsa domina Katherina absque omni recusa et difficultate aliquali levare dictaque oppida et possessiones simul cum allodio in dicta Ma­ros habito pecudibusque et pecoribus ad id deservientibus sine omni lite prefatis dominis Stephano et Andree de Bathor ipsorumque heredibus et posteritatibus universis remittere deberet et teneretur eo facto, casu vero, quo eadem domina Katherina predictos quadrin­gentos florenos levare nollet, extunc iidem domini Stephanus et Andreas de Bathor aut eorum posteri predicta bona possessionaria occupare valeant et possint, nec ipsa domina Katherina ratione previa eosdem turbare seu iure mediante cum ipsis procedere valeat, ubi vero dicta domina Katherina maritari noluerit, sed nomen et honorem dicti domini Georgii de Bathor usque ad ultimum diem vite sue gerere voluerit, extunc dicta oppida et possessiones predictas durante vita sua tenere et conservare valeret atque posset, nec prefati domini Stephanus et Andreas de Bathor de manibus ipsius domine quovis quesi­­to colore excipere valeant, hoc etiam specialiter declarato, quod dicta domina Katherina prescripta oppida et possessiones dotemque et res suas parafernales neque in vita neque in morte cuipiam disponere, dare impignorareque vel testamental iter legare valeret, sed sine4 omni prorsus solutione dictarum dotis et rerum parafemalium suarum eadem oppida et possessiones pure et simpliciter in eosdem dominos Stephanum et Andreám de Bathor ipsorumque heredes post mortem eiusdem domine Katherine devolvi et derivari deberent

Next

/
Thumbnails
Contents