C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)
Oklevelek
114 Oklevelek liter constituta est confessa sponte in hunc modum, quod licet ipsa egregios Andreám, Stephanum, Paulum, Ladislaum et Nicolaum filios condam Stephani de Bathor ratione et pretextu castri Wylagoswar appellati in comitatu de Zarand existentis ac pertinendarum eiusdem1 mediantibus nostro et capituli ecclesie Budensis hominibus vigore certarum litterarum evocatoriarum in curiam nostram regiam evocari fecerit, et eos exinde aggravari pretenderit, tamen ipsa ad intercessionem nonnullorum hominum premissam evocationem contra eos modo premisso factam condescendere fecisset, ac eosdem Andreám, Stephanum, Paulum, Ladislaum et Nicolaum de dicta Bathor super acquisitione sua expeditos reddidisset, universas etiam litteras evocatorias et alias quaslibet contra pretactos Andreám, Stephanum, Paulum, Ladislaum et Nicolaum de Bathor sub quacumque forma verborum emanatas vanas, cassas, frivolas et viribus carituras relinquisset, immo condescendere fecit ac expeditos reddidit, predictas quoque litteras vanas, casas et frivolas relinquit nostri in presentia, ac insuper totum et omne ius suum, si quod in predicto castro Wylagoswar ac pertinentiis eiusdem sive vigore sententiarum per condam magnificum Michaelem Zylagy de Horogzeg, fratrem suum contra illustres condam Georgium ac Lazarum Rascie despotos in curia nostra regia et alias reportatarum sive aliter qualitercumque habuisset vel haberet, prefatis Andree, Stephano, Paulo, Ladislao et Nicolao filiis prefati condam Stephani de prescripta Bathor ipsorumque heredibus et posteritatibus universis perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum dedisset, donasset contulissetque et perpetuasset, immo dedit, donavit et contulit et perpetuavit coram nobis harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude, feria quinta proxima post festum Beatorum Cosme et Damiani martirum, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono, regnorum nostrorum anno Hungarie duodecimo, coronationis sexto, Bohemie vero primo. 1 A sor fölött betoldva. 84 1470. január 9., Buda. Mátyás király engedélyt ad Bátori Istvánnak és Lászlónak, hogy a Dománhidai család birtokainak részükre történt iktatásáról szóló oklevelét, a benne esett hibák miatt újra kiadathassák. Papíron, a szöveg alatt papírfelzetes titkospecsét darabjaival. DL 90 892. (Csorna cs. devecseri lt.) - A hátlapján: Annuentia regia ad rejformationem quarundam litterarum statutoriarum; alatta: Gratia regia Domanhida. - C. T. N. Nos, Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. memorie commendamus tenore presentium significando, quibus expedit, universis, quod nos, qui ex debito suscepti regiminis officio casus nocivos et inprovisos reformare solemus, fidelibus nostris, egregiis Stephano et Ladislao de Bathor ex plenitudine nostre regie potestatis id, ut non obstantibus illis, quod si testimonium capituli ecclesie Waradiensis cum homine nostro regio in statutionibus portionum possessionariarum Andree de Domanhyda ac filiorum et filie eiusdem