C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)
Oklevelek
106 Oklevelek retulerunt, quod ipsi in festo Beati Urbani pape proxime preterito1 in comitatu Komaromiensi simul procedendo ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, diligenter de premissis inquirendo talem scivissent veritatem, prout eidem comiti Ladislao dictum extitisset et sicut tenor litterarum suarum per omnia contineret predictarum. Datum sexto die diei inquisitionis antedicte, anno Domini supradicto. 1 Máj. 25. 75 1464. július 8., Buda. Mátyás király megparancsolja a budai káptalannak, hogy küldjék ki tanúbizonyságukat, akinek jelenlétében a királyi ember az ecsedi Bátoriak Köbölkút, Kesző és Újfalu nevű birtokaiba, amelyek zálog címén Szécsi Dénes esztergomi érseket illetik, vezesse be az érseket. Átírta a budai káptalan 1464. aug. 14-én kelt jelentésében: 76. DL 15 963. (NRA 709-7.) - H. R. Mathias Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croaţie etc. fidelibus nostris, capitulo ecclesie Budensis salutem et gratiam. Dicit nobis fidelis noster, reverendissimus in Christo pater, dominus Dyonisius cardinalis archiepiscopus ecclesie Strigoniensis et apostolice sedis legatus de latere, quomodo ipse in dominium quarundam possessionum fidelium nostrorum magnificorum Andree, Stephani et Ladislai de Bathor magistri dapiferorum nostrorum Kewbelwkwth in Strigoniensi ac Kezew et Wyfalw vocatarum in Komaromiensi comitatibus habitarum, ipsum dominum archiepiscopum titulo pignoris concernentium legittime vellet introire. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Iohannes de Chery vel Mathias aut Emericus de Kwrth sin Stephanus de Chwz sew Anthonius de [...] sive Petrus de Bela aliis absentibus homo noster ad facies pretactarum possessionum vicinis et commetaneis earundem universis inibi legittime convocatis et presentibus accedendo introducat memoratum dominum archiepiscopum in dominium earundem statuatque easdem eidem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinendis quibuslibet premisso pignoris titulo possidendas, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, evocet ipsos contra prefatum dominum archiepiscopum nostram personalem in presentiam ad terminum competentem rationem contradictionis eorum reddituros. Et post hec huiusmodi introductionis et statutionis seriem cum contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, vicinorumque et commetaneorum, qui premisse statutioni intererunt, nominibus terminoque assignato eidem nostre personali presentie fideliter rescribatis. Datum Bude, dominico die proximo post festum Visitationis Beate Marie Virginis, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, regni nostri anno septimo, coronationis vero primo.