A Nyíregyházi Jósa András Múzeum évkönyve 48. (Nyíregyháza, 2006)

Történelem - C. Tóth Norbert: A leleszi konvent országos levéltárában lévő Acta anni sorozatának oklevelei – II. közlemény 1400–1410. (Pótlás a Zsigmondkori oklevéltár II. kötetéhez)

C. Tóth Norbert sex sessionibus mardurinalibus adequaretur in se continentem, quarum due habitatoribus essent des­titute taliter prefatis filiis ipsius Demetrii divisissent, quod tres sessiones mardurinales et mediam a parte meridiei adiacentes ac curiam principalem prefatam cum suis utilitatibus Johanni et Ladislao; alia vero tres sessiones et mediam, quam medium occidentis et austri respicientes prefatis Emerico et Benedicto similiter cum suis utilitatibus jutott. Et quia in eadem portioné due fuissent, uti prefer­tur, sessiones desolate, ideo mediam partem sessionis mardurinalis, que superfluebat, a meridie prope curiam capitalem existentem eisdem Emerico et Benedicto superaddidisset. Castellum, in quod intromissi non fuissent, patronatum ecclesie prefate, proventus seu tributum fori diebus dominicis in eodem exigi solitos ac balneum et unum molendinum hactenus ad prefatam curiam principalem spectantes communiter eisdem tenere, habere et pertinere commitentes. Item possessionem Petrochan, in qua octo sessiones mardurinales, una earum habitatoribus destituta existente haberentur, similiter in duas partes, quatuor earundem ab occidente prefatis Jo­hanni et Ladislao; et residuas quatuor ab Oriente existentes prefatis Emerico et Benedicto. Ultimo possessione Kanynch inferiorem, in qua quatuor sessiones mardurinales et duo mo­lendina iobagionalia continerentur, modo simili in duas rectas medietates, unam earundem duas sci­licet sessiones ab occidente memoratis Emerico et Benedicto; et aliam residuas scilicet duas sessio­nes ab Oriente existentes memoratis Johanni et Ladislao. - Amplius alteram Kanynch mediocrem, in qua quatuor sessiones mardurinales, molendin[ ] compleret et ad unum ipsorum molendino­rum duas rotas in fluvio Oryawa decurrens, [ ] partes [...] superioribus duabus sessionibus ab occidente ad quarum unum dictum molendinum pertineret, prefatis Johanni et Ladislao; aliis vero duabus sessionibus inferioribus ab occidente existentibus memoratis Emerico et Benedicto. - Post hec tertiam Kanynch, que superiori appellaretur et duas tantum sessiones mardurinales, media a par­te orientis pro se et unacum media a parte occidentis similiter pro se existentibus contineret, eodem modo in binas rectas partes dicta media pro se existente cum tertia parte prefate unius sessionis cum media a parte earundem adiacente, prefatis Johanni et Ladislao; et residuis duabus partibus a parte superiori adiacentibus, unam scilicet integram sessionem facientibus memoratis Emerico et Bene­dicto divisionaliter separatis. Postea possessionem Breztouch predictam, in qua in toto triginta mardurine, duodecim eis desolationem patientibus haberentur, taliter divisisset, quod superiorem mediam partem eiusdem a parte meridiei adiacentem ad sedecim mardurinas se extendentem, que scilicet media pars maiorem patetur desolationi in binas partes, octo mardurinas superioribus prefatis Johanni et Ladislao; resid­uasque octo sub eisdem ab inferiori parte in contiguo adiacentibus memoratis Emerico et Benedic­to cedentibus duxissent pertiendas(l). Et aliam mediam inferiorem scilicet partem a septentrione ad quatuordecim sessiones mardurinales largientem similiter in duas partes, Septem ex eis superioribus iuxta sese habitis antefatis Johanni et Ladislao; et residuis Septem sub eisdem ad finem ville prefate australem partem respicientem memoratis Emerico et Benedicto distinctis; quasquidem Septem ses­siones prefatis Johanni et Ladislao succedentes, quia iidem in pertinentiis Cerkwenyk vocatis qua­tuordecim sessionum mardurinalium, ex quibus Septem divisionaliter ad portionem prefatorum Emerici et Benedicti debuissent provenire nominibus alicuis inpignorassent tamdiu, donec ipsas Septem sessiones iidem Johannes et Ladislaus redimentes, annotatis Emerico et Benedicto reddide­rint effective manibus earundem applicando ipsis tenere comisissent. Ultimé possessionem Kysbreztouch, in qua decern mardurine continentur, modo simili in duas partes, quinque eorum a parte meridiei seu a superiori dictis Johanni et Ladislao; et alias quinque inferiores a parte australi memoratis Emerico et Benedicto divisionaliter cessissent. Deinceps portionem possessionariam in possessione Czeech prefatorum filiorum Demetrii, in qua due sessiones mardurinales integre facientes, sex curias et due curie desolate essent, modo 406

Next

/
Thumbnails
Contents