Vay Miklós - Lévay József (bev.): Emléklapok vajai báró Vay Miklós életéből (Budapest, Fraklin, 1899)
A ZEMPLÉNI ALISPÁNSÁG ÉS BORSODI ADMINISZTRÁTORSÁG IDEJÉBŐL1827—1845
134 etiam Abaujvariensum motuum indolem compererit, ambobus Cottuum horum Supremis Comitibus communicare, de resultato autem fatigiorum suorum Relationem suara mihi quo celerius, Suae Majestati Sacrammae substernendam exhibere adlaboraverit. Caeterum observandum adhuc ceuseo, juxta sparsum hic loci rumorem, motuum horum, quorum focus in ComitatuZempliniensi constitui videtur, praetextum, pro mero enim praetextuhabeo, illi absurdae, plebi stúdiósé instillatae brutali prorsusopinioni superstrui: quasi Nobilitas Polonis favens, plebi vero, velut Russis adhaerenti, infensa, et ob imminentem copiosi RussiciExercitus in Hungáriám adventum, praecocis vindictae studio acta, ad internetionem delendos contribuentes, fontes et puteos intoxicari procuravisset; in nexu proin Literarum mearum ddo 29-ae Julii a. 1. N-ro ^ ad lltatem Vram dimissarum, Eandem provocandam duxi: ut banc quoque rem peculiari sua attentione premat, inventores enim et divulgatores tam absurdae rei, in quantum ipsi non ex Classe rudis plebis essent, pro Conspiratoribus haberi debere, nullus ambigo. Forte assidua in homines Graeci ritus Comitatus istius attentio, fiducialisque eorum percunctatio lumen aliquod rei adferre posset. Dum Illstati Vestrae negotium hocce, supremae prorsus indaginis, enixissime commendarem ejusdemque relationem avide praestolarer, solita in reliquo cum aestimatione maneo Illustritatis Vestrae obligatmus Viennae 16-a Augusti 1831. Comes Áclám Reviczky s. k.