Éble Gábor: Az ecsedi uradalom és Nyíregyháza (Budapest, Hornyánszky, 1898)

FÜGGELÉK - IX.

163 AZ ECSF.DI URADALOM KS NYÍREGYHÁZA. ut antelata Possessio Nyíregyháza a modo imposterum futuris, ac perpetuis semper temporibus oppidi nomine gaudeat, atque pro tali habeatur declarata intituleturquc, ut insuper in eodern per Nos praevio modo in Oppidum elevato loco Nyíregyháza quadru­[>licis ordinis annua les' nundinae, scu for a annualia libera, et quidem prími ordinis die decima Mensis Januar ii, secundi vero ordinis die vigesima sexta May, tertii tandem ordinis die octava Scptembris, et demum quarti ordinis decima tertia Decembris una cum hebdomadalibus nundinis die Sabathi semper celebrandis, sub omnibus iis libertatibus et praerogativis, quibus aliarum Libe­rarum Regiarum Civitatum Nostrarum Oppidorum et Villarum liberae nundinae sen fora annualia libera, prout et hebdomadalia celcbrantur, in praenotato quoque per Nos modo praevio in Oppi­dum elevato loco Nyíregyháza perpetuo cclebrari possint, ac va­leant, ea tarnen per expressum adjecta cum declaratione: ut ubi ipsa annorum seriae praemissi celebrationi nundinarum praefixi dies, in diem dominicam, aut fori festum inciderint, casum in illum nundinae diebus hanc, aut tale festum proxime sequentibus, nunquam autem dominico vcl fori festo celebrcn­tur; imo nominamus, et evchimus, concedimusque, et annuimus praesentium per vigorem absque tarnen praejudicio nundinarum annualium liberarum, seu fororum annualium liberorum, prout et hebdomadalium in aliis quibuscunquc locis circumvicinis benigno privilegio nundinali provisis celebrari solitarum. Quo­circa vos omnes, et singulos mercatores institores, viatores, et quoslibet alios forenses homines harum serie assecuramus, affidamus, et certificamus, quatenus ad praespecificatas qua­ternas annuales nundinas, seu fora annualia libera, prout et hebdomadalia in suprafato oppido Nyíregyháza celebrari co­missa, cum omnibus mercantiis, ac rebus, bonisque vestris libere, secure et absque ullo pavore, seu formidine perso­narum, rcrumque, et mercantiarum vestrarum veniatis, prope­retis, et accedatis, peractisque ibidem omnibus negotiationibus vestris iterum ad propria, aut quae malueritis loca redeatis, sal­vis semper personis, atque rebus vestris sub Nostra protectione ac tutela speciali permanentibus, et haec volumus per fora, et alia publica loca ubique palam fieri, et prolamari. Praesentes autem, quas secreto sigillo Nostro, quo ut Rex Hungáriáé Apo­ll*

Next

/
Thumbnails
Contents