Somogyi Múzeumok Közleményei 14. (2000)

Dátán Cecilia: A kaposvári Rippl-Rónai Múzeum céhes oklevelei

506 DÁTÁN CECÍLIA 3. Nos Joannes Nagy Magister Primarius Cehae Lanionum.Joannes Hedler Decanus, Franciscus Gindl, Emericus Attyai, Nicolaus Gindl, Andreas Nagy, Georgius Ferenczy, et Matthias Bachter; Nec non caeteri Magistri ejusdem Opificy Laniatory in Oppido Papa constituti, atque commorantes; Universis, et singulis, praecipue verő Magistris Artificio Laniatorio addictis, praesentes visuris, Lecturis, aut legi audituris ubicunque constitutis, ac alterius cujuslibet Conditionis, et Prae-Eminentiae hominibus, ubivis Locorum in Regionibus Christianis,potissimum tutem Sub Corona Regni Hungáriáé, Austrialique existentibus, post Salutem, Nostri quoque paratissimam semper commendationem. Notium facimus; Quod Nobilis, ac honestus, bonaque Indolis Juvenis Paulus Dujmovics, veniens in frequentiam Contuberny Nei, precibus officiosis, honestisque rationibus a Nobis petijt, ut ei disciplinae suae, in qua Artificium suum Laniatorium honeste ac probe didicit, et vitae apud Nos actae Literas Testimoniales Sigillo usuali Cehae Nostrae corroborandas, quibus imposterum ad utilitatem vitae suae uti queat, eidem extradare, atque elargiri vellemus. Cum autem licita, justa et honesta eum petére judicaremus; Petitis proinde ejusdem tanquam justis et licitis inclinantes, dedimus ei has Literas Neas; quibus mediantibus testamur, et recognoscimus; Quod praedictus Juvenis Paulus Dujmovics Magisterium Suum Laniatorium apud suprafactum Nobilem, ac honestum virum Franciscum Gindl, alias Commembrum Cehae Neae, facta praesente tota Ceha Nea, Comentioni, Trés Annos Disciplinarios /:vulgo aprodianos:/ integre, et probe expleverit, ас perdidicerit, seque in Disciplina Sua, probum, morigerum, ac fidelem, ita ut honestum, ac Ingenuum Juvenem decet, semper gesserit, Tantem vero Finito Disciplinae tempore, vinculoque, coram tota Ceha Nea sit Liber pronunciatus, et manumissus. Quod reliquum est, omnes simul, et unumquemque condigere rogamus; Quatenus memoratum Juvenem Paulum Dujmovics, in quorum medium semet contulerit, pro honesto Juvene agnoscant, in Consortia, sive Céhas suas admittant, omnique animi benevolentia amplectantur. Polluemur Nos quoque reciproce in omnibus justis eorundem omnium, ac singularum petitionibus promptissime obsequnturos esse. In cujus rei Testimonium, firmitatemque majorem, Literas hasce Neas Testimoniales Sigillo Cehae Nea usuali comunitas Purium Suorum Futura pro cautela necessarias eidem dandas duximus,et concedendas. Quas post earundem Lecturam praesentati semper reddi, et restitui petimus, Et praetitulatas Dominatione foeliciter quam diutissime vivere exoptamus. Datum in Privilegiato Oppido Pa­pa, die Décima octava Mensis February, Anno Domini Millesimo Septingentesimo Vigesimo primo. Hátoldalon: Dujmovics Mészáros Páál Mesterk Tanulló Levelv Hátoldalon: Somogy Megyei Múzeumok Igazgató­sága Újkori és Helytörténeti Osztálya 785. It. sz. TL/15 44,5x30 cm, papír, dupla, kézzel írott. 4. Nos Cehe Magister Coeterique Magistry Cetus Lanionum, in Oppido Ujhel Kösitien Commorantium Magistris Nostris Universis et Singulis, cujuscunque Status gradus conditionis, aut paeemin: Hominib. presertim vero praelibati Coetus nostri Dominis Magistris, et Confratribus Nostris ubicunque digentibus praesen. nostras Visuris Lecturis aut Legi avdituris Salutem in Domini, quibus competere obsequior nror. Obiig.mam commendationem exhibitotrem [Praejsentum Honestum juvenem Danielem Strba Providi condam Danieli Strba Incolae et Comembri oppidi hujus Filium eum. Magistro suo et Domino Confratre nostro Circumspecto Joanne Galvanek. nobis una constitutis, nostram venisse inpresentiam notum fatimus super eoque démisse institisse qvatenus memorato juveni tam. Edoctionis qvam dimissionis suae Literas Nostras extradaremus Testimoniales: Cum autem justa petenti denegari non possit. assensus praesertim cum edoctio [?] dimissioque sua tam ex Zelatione Praescripti Domini Magistri sui, qvam et propria nostra experientia nobis apprime constarent proinde Fatemur, et recognoscim: Supra Scriptum juvenem Danielem Strba penes attactum Dominum Magistrum suum Qvam reliqvos Dominos Magistros pronti et Commilitiones suos, velut Honestum decuit juvenem se jessisse. ac tandem expleto [?] Tirotiny suj Terminio. ad impletis promore Coetus nostri adimplen honestae Lavdabiliterque dimissum esse: cum avtem soepe fatus juvenis uberioris in Arte nostra capessendae Experientiae Gratia aliénas etiam oras in Visere conaret: Ea propter Universos et Singulos (prae)scripti Coetus nostri Dominos Magistros et Confratres nostros, in quor' presentiam evndem pervenire contigerit, obseqviose reqviremus, Qvatenus toties. fatum Danielem Strba non solum in medium suj recipére, Locumque in stato dare, verum alys qvoque in occurren': Auxilio adesse, ejdem non dedignarent. Parib. alysque obsequior generib' adpromenen' nos obligamus. In (prae)missor evidentibus robur Hasce nostras Avtentico Coetus nostri Sigillo munitas extradan': Literas Testilis Perlect [?] Exhiben': restituon': Datum in Oppido Kosucza Uyhel. Die 28. Febru': Anno Millesimo Septigen Vigesimo Primo pro t[?] CM. Joannes Bielek mp Georgius Vaz[k?]ina Zacharias Galvanek Andreas Sneznicky Andreas Bjelek junior

Next

/
Thumbnails
Contents