Waldstein, Francis – Kitabiel, Paul: DESCRIPTIONES ET ICONES PLANTARUM RARARIORUM HUNGARIAE VOL. 2. (1802)

XXVI [ fim noii paruiii detrimenti adduxit i devaítatis enim fylvis, quae latéra montium col­lesque lapidofos tegebant , et humum fertilem pro fe ac pro íubjectis vallibus prae­parabant , aquis et ventis libera via data eft eain auferendi ac fcopulos rupesque denudandi; cum itaque eaedem caufae meliorem glebam etiam e vallibus, atque de­merfionibus abducere pergant, fterilitatem inde auctam, porroque augendam eífe, fa­cile perfpicitur. Hinc multa terrarum jugera, quae quondam Triticum Zeamque cum fcenore protulifie adhuc meminerunt coloni, jam in fteriles lapidofosque cam­pos converfa videas : fic fertilis quondam campus Bilo - Polje jam paene totus lapido­fus , paucis ovibus macrum pascuum praebet ; ita etiam in latere montium verfus mare inclinato, ubi fylvae quondam usque ad litus pertingebant et vineae atque oliveta vigebant, jam fere nonnifi nuda horridaque faxa vifuntur, induftria bominum, qui humum ad agros artificiales conficiendos in edita loca comportant > adverfum fequelas incuriae et imprudentiae nequidquam proficiente^ X, STATUS FLORA E> A) SYLVAE , quamvis in confervationem earum hucusque paium curae im­pehfum fit, tamen adhuc vaíiae fuperfunt: in provinciis certe, quas miles liinitaneus habitat, fere modum reliquarum terrarum adaequant, nec alibi, fi fors planiorem Crifienlis et Zagrabienfis Comitatus partem demas, multo minor eíl earum propor­tio : omnes enim montes , inter Varasdinum atque Zagrabiam pofiti, uti et qui Za­goriam conftituunt, quique ultra Savum cum Sichelburgenfibus nexi funt, et qui ul­tra Colapim usque in latus maritimum ad Zagrabienfem provinciám nunc referuntur, fylvis tecti funt; quin eae nec in demiífiore planaque regione defunt, quo praecipue pertinet fylva Drágánichenfisj inter Savum et Colapim longe lateque diffufa. a) Pineta montes altiores : totam nempe catenam Velebich, Pliífiviczam i utramque capelam, uti et his interjectos minores , atque ab iisdem verfus Carnio­liam continuatos majores, nec non illos, qui ad hanc provinciám et Styriam acce­dunt, pro maxima parte occupant, ac fere tantum Pinu picea et Abiete con­ítant. Sjlveftris rarior eít, humiliores montes tenens , fereque cum aliis, potif­fimum Fago mixta> Aliam Pinus fpeciem , cum tamen Hungaria etiam Laricem et Cembram proferat, in Croatia non vidimus; fi fructicofam Pinuin Pumilio­ii em demas , quae in Pliílivicza atque Velebich non minus frequens denfaque eít quam in alpibus hungaricis. b) Septemtrionalia montium reliquorum latéra fageta tegunt, quae etiam non paucis in locis per altiífimos, faepe usque in alpinam regionem extenduntur, ubi Fagus fjlvatica, ea conílituens j in pumilionem deprimitur ac ramis rigidiflimis miro modo diftorquetur et contorquetur, transeuntes multo magis defatigans, quam Pinus Pumilio, hac qualitate invifa botanicis. c) Querceta partem planitiei et collium montesque minores, inde ab Hun-

Next

/
Thumbnails
Contents