Waldstein, Francis – Kitabiel, Paul: DESCRIPTIONES ET ICONES PLANTARUM RARARIORUM HUNGARIAE VOL. 2. (1802)

XXI / Eft praeterea ea plerarumque fcaturiginum , quae aquas e montibus mittunt, in­doles, ut, cum in his aut pluviae copiofiores cadunt, aut major vis nivium fubito li­quatur, enormem quantitatem aquae profundant, quo fit, ut amnes ac rivi fcepe re­pente nimium quantuin intumescant, horrendo cum impetu proruant, obvia diruant, atque eam aquarum copiam ad orificia, queis hauriendi funt, adferant, quae tota ab­forberi nequeat. Idem contingit alias, cum ora ifta illato ilramine, fceno aliisve re­bus obftruuntur anguitanturve. Quibus igitur in cafibus loca vicina inundari neceife eít: fic amnis Licca anno igoi ad inferius Kofzin tantum aquarum congeiferat , ut, cum orificia tantum parti minori hauriendae fufficerent , ad altitudinem 15 orgyarum intumuerit , damno ingenti vicinis terris , et fummo periculo accolis illato , ita et Korbaviae rivi non femper toti abforberi poifunt ad Pechane , ubi plerisque annis , quibus plus nivium pluviaeve cadit , magna pars fertilis foli aquis obruitur , et per plures hebdomades menfesve obfidetur; eadem qualitate etiam metuendus eft Gaczka amnis , qui gurgites ad Ottochacz , Suiczam et Berlog patentes non femper totus fubire poteit. Quin aqua iisdem in cafibus faepe etiam talibus in locis erumpit copiofiifima , in quibus maxima anni parte aut parca aut nulla eft: ita, dum in Plilfivicza uberio­res diuturnioresque pluviae cadunt , aut nives fubito liquescunt , ad Priboj pagum , nominatae alpi fubjectum , aqua e fundo prorumpit j depreifiora loca inundans , poft aliquot dies iterum difparitura; talis locus etiam ad dextram viae , a nominato pago Koreniczam ducentis ; in fylva nobis oítenfus eít, fic et antrum, fupra jam fub no­mine Zelena Pechina commemoratum, alias ficcum, nonnunquam ftupendam vim aquse repente evomit , quae ad inundandam partem Korbaviae , a fertilitate maxime laudatam, potiifimum confert ; eadem aqua per meatus fubterraneos etiam ad cam­pum Bilo - Polje , licet montibus a Korbavia discretum , pertingere videtur ; cum is, licet aquis fluentibus deftituatur , eodem tempore , quo Pechanenfis vicinia , inundari foleat, aquis ex imo profilientibus. Sed ut rivi et amnes non raro aquis nimium exuberant , ita aeftatis tempore , cum diuturnior ingruit ficcitas , non pauci fere penitus deficiunt aut omnino exfic­cantur, ut incolae montofarum partium cum rebus fuis jam aquae copia periclitentur, jam eam pro neceífitatibus e longinquo adferre cogantur : in Korbavia anno 1802, quo ibidem verfabamur , menfe Julio rivi jam deficiebant inolis , cum adhuc magna pars ejusdem et campi Bilo-Polje aquis obfeifa erat ; in Licca eodem tempore om­nes alii parcam ferebant aquam , ali fere ficcati erant , et incolae locorum , inter Gaczkam et Liccam amnes poiitorum , pecora pro potu ad alterutrum abigere debebant. In parte montofa plerique amnes et rivi : velut Licca , Novchicza , Szluin­chicza , Mresnicza , Thuinchicza , Dobra , atque ipfa etiam Unna , Korana et Cola­pis altis petrofisque ftipantur ripis , faxis calcareis in profundos alveos exefis , om­liesque celeri feruntur curfu. Quin noti pauci etiam cum ftrepitu aures feriente per faxa ruunt , aut fpectaculo animum percellente ex alto prolabuntur : fic Gáczka, quae ceterum moderato provolvitur flumine , ad Ottochácz atque ad Suiczam , poit­quam aquas in ftagnum diffuderat , multiplicibus catarractis in gurgites , quibus hau­ritur, ftrepens illabitur , hoc fuo lapfu plures molarum rotas impellens ; magis au­tem qualitate hac fpectabilis eft Szluinchicza , quae ad Szluin fub rupe arcis ex anguftiore alveo prodiens ampliifime latescit, et per fcopulos, quos topho identidem f

Next

/
Thumbnails
Contents