Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
XXVHl MELLftKLF.TEK rint, ad generalia in Parte 3-a systematis Literarii designata Principia respiciendum sit: Jam De Recreationibus. §. 31-us. Recreationes relaxandi animi ac Corpris vires reficiendi Causa necessariae sunt, proinde quae in exercendo, ac obfirmando Corpore versantur, caeteris anteferendae erunt; Hinc Lusus Foliorum, Tritilli etc.; eo Solum tempore, quo exire nequeunt, proponantur. Tempore Domesticae Recreationis Celulae Cameradarum Clausae sint ne ullus interea illas subire possit, qui recreationi praesunt, non seorsim, sed una cum Juvenibus eam transigant, curentque, ne aliquid minus decora ac modeste eveniant, Rixas, contentiosas Aemulationes, inconcinnos Clamores antevertant, Juvenes in Recreationibus ab in vicem secernant, neque facile indulgebunt, ut aetate grandiores minoribus misceantur. Recreationes, quae sumptibus veniunt, Juvenibus non facile admittantur minus commendentur. Ad spectacula, quae forte instituti possent, nisi cum Parentibus adire non permittantur, semper tamen explorandum erit, an nullum inde in Animum Juvenis periculum immineat, quod nisi constet, illa adeundi potestas per Rectorem Collegii denegetur. De Cura Valetudinis ac Aegrorum. §. 32-us. Valetudinis cum primis habenda ratio; Hinc nihil ejusmodi Juvenibus admittendum, unde illius metui posset Commutatio, sed cum primis Violenta Corporis Agitatio, incauta gravioris molis, ac Ponderis sublatio, ex uno ad alium Locum deportatio, longior in frigore, vel aestu Commoratio; cum incaluerint avidus frigidae haustus; non secus, et longiori studio, aut Lectione ipsius spiritus defatigatio; immaturorum fructuum, quaeve huc referuntur, Esus, diligenti Cura praevertantur. Et quia teneriori Aetate Adolescentes, facillime quae sentiunt, Morbi initia vel ideo celant, ne Recreationibus solitis excludantur, aut tenerioribus vivere eos oporteat Cibis, ideo de his