Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

XX MELLÉKLETEK debet Pecuniae summa si tamen Parentibus Convictorum ita Col­­libitum fuerit, integrum illis esto vestitum Liberorum curare, atta. men quoad formam, Colorem, et Materiam similitudo observetur quo in casu Sumptus in Syllabo expensarum pro vestibus positi de­ducentur. Porro singuli praeattactorum 20 Alumnorum Unum ex Ar­gento confectum ac deauratum signum seu Numisma Regio Nomine Augustae Fundatricis decoratum nigrae Ligulae appensum ge­stabunt ac ubiquidam e 'Fundatione exiverit Successori Alumno gestandum relinquet. I §. 8-vus. Quo autem Parentes Alumnorum Cura Suppeditandae Pro­libus suis Lineae etiam suppelectilis subleventur, administrabuntur iisdem ex Fundo Regii hujus Collegii tria Indusia, et totidem Perisomata tria Strofia, et sex Alba Collipendia quatuor Ligulae pro Capillis ac alia id genus Accessoria prout nempe haec per ip­sas Benignas Fundationales Circumscripta sunt. §. 9-nus. In disciplinis autem Scholasticis tam Humanioribus quam et Philosophicis Instituentur in ipsis Collegii Aedibus per Patres Scholarum Piarum, quorum Directioni atque curae Regium istud Collegium in Sensu tamen §-phi 1-mi est Clemeter concreditum atque hoc fine ex ipsa summa Fundationali non modo Praefec-* tus Iuvenum verum ipsis etiam Professoribus de eodem ordine Religioso deligendis certi pro eorundem Intertentione reditus assignati sunt, qui novissime ex Reditibus quoque Mensae Ep­­palis juxta Piam Cardinalis, et moderni Eppatus Administrato­ris a Migazzi designationem per suam Majestatem benigne con­firmatam Aucti fuerunt: Methodus tamen ac ipsas Disciplinas tradendi ratio eadem ipsa teneri debet qua pro cunctis aliis Pub­licis Literariis Institutis est benigne constituta. §. 10-mus. Saltus vero et Linguae Gallicae nec non aliarum artium in­genuarum peculiares atque ex peculio Regii hujus Collegii ila prout hactenus usu receptum est, Solvendos, proinde non modo

Next

/
Thumbnails
Contents